Full text: (Band IV.)

7 
observamus. Si omnes uteri fibrae musculares eadem vi contraherentur, omnes super- 
ficiei partes similiter fere deminuentes (id quod nonnulli etiam initio partus fieri putant) 
uterus, intermissionis tempore applanatior, inter dolores elevationem quidein parietum 
abdominalium produceret, sed earn diffusiorem et majoris ambitus, ideoque parum 
prominentem; inferior uteri pars per vaginam exploranti inter dolores segmentum 
majoris globi, minusque igitur, quam intermissionis tempore in pelvim imminens prae- 
sentaret; caput praevium, inprimis si contractiones longitudinales praevalerent, orificio 
uteri et partibus vicinis apprimeretur, non autem liquore amnii intermedio inde se- 
pararetur. At ejusmodi phaenornena non cum iis conveniunt, quae in casibus norma- 
libus revera observari solent. — Posito contra, contractiones orbiculares praevalere 
vel unicas existere et eas quidem circum ostia tubarum, inprimis autem circum infe 
riorem uteri partem ab orifioio aliquantalum distantem; posito etiam, hasce contrac 
tiones cervicales *) intermissionis tempore non prorsus cessare, inter dolores autem 
intensiores fieri, parietes uterinos ad partem foetus praeviam arctius apprimere, nec 
non fortasse per desursum periodi primae extensione crescere: inde sequi videtur, 
1) ut major liquoris pars, superiora versus coacta, corpus uteri ita dilatet, ut insig- 
nem prominentiam formet, inprimis in regione umbilicali; 2) ut reliqua pars aquae, 
inferiora versus detrusa, orificium uteri et partes affines expandat, eas simul a cranio 
infantis praevio separans; 3) ut uterus inter dolores, crescente alvi compressione, in 
cavum pelvis magis magisque descendat, prout obstaculum illud e forma ovoidi ortum 
removetur. Hae argumentationes, sicut jure a praemissis derivantur, ita cum obser- 
vationibus in partu normali faciendis bene congruere mihi videntur. 
Hucusque non nisi via conclusionis ad constrictionem uteri cervicalem statuen- 
dam perveni, ne dicam, coactus fui, ut graviorem de descensu quaestionem solverem. 
Sed observationes quoque directae hujus contractionis multae exstant. Saepissiine 
contractio, de qua agitur, manui obstetricantis in uterum versionis causa introducendae 
obstaculum notissimum creavit, et in libro quovis artem obstetriciam docente inter 
spasmi uteri formas etiam constrictio ilia semper commemoratur ipso abdominis habitu 
cognoscenda; at Michaelis mediocrem cervicis uterinae constrictionem circum partem 
foetus praeviam ad phaenornena partus normalia referendam esse, plurimis, quae 
operationibus funiculi umbilicalis reponendi debet, observationibus directis probavit, 
nec non de constrictionis hujus sedc, utilitate, forma accuratiori praeclare disseruit 
(Cfr. „Das enge Becken“ pag. 233 seqq.) 
Priusquam ad alia transgredior, me juvat, paucis commemorare duos casus, 
quoad liquoris amnii copiam abnormes, qui compluribus, quas supra professus sum, 
opionibus favere videntur. Primum in instituto obstetricio Pragensi observavi; par- 
) Tta brevitatis causa nomino constructionem, quam adesse puto, inferioris partis uterinae, etiamsi forsitan in 
partes extendatur, quae non proprie ad eervicern pertinent. Comparatio uteri non gravidi cum gravido magnis sane 
difficultatibus laborat.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.