Nu in autem cogitari potest, uterura tanquam ratione praeditum et contractionum tarn
complexarum compotem esse, ut caput iu positiones semper aptissimas dirigere possit.
Ad haec respondeo : si locus aliquis capitis eircumscriptus pelvi resistenti nimis ap-
primitur, etiam certus aliquis locus uteri magis quam ceterae ejus regiones prematur
necesse est; quae pressio uimia ut deminuatur vel pressioni adaequetur, quam ceterae
uteri partes patiuntur, motus reflexi, quos vocant, idonei fortasse excitantur, quum
ejusmodi motus, e nervorum sympathia explicandi, manifestis analogiis non careant,
quumque contractiones uteri in quamlibet directionem fieri, rationes anatomicae nequa-
quam vetent. Ut talem uteri functionem probem, non audeo argumentis e convenientia
et utilitate sumtis insistere, quum scriptores recentiores considerationes teleologicas
nimio, ut mihi videtur, odio persequantur; potius vero observationes haud raro factas
invocabo. Saepius enim, velamentis ovi adhuc integris, capitis, quamquam profundius
in cavo pelvis siti, oscillationes animadverti mirificas, quae non vim expulsivam, sed
actionem uteri regulatoriam indicare videbantur. Plerumque tales oscillationes invitus
provocavi, quando inter explorandum nimis fortasse unum alterumve locum capitis di-
gito pressi, nee non sine dubio, capite vel trunco foetali intermedio, pressionem in-
directam in locum aliquem uteri respondentem exercui. Motus illi oscillatorii ejus
mihi videbantur esse generis, acsi caput digitum prementem fugere studeret, pressione
digitali provocati, non vero producti. Gaudeo sane, quod hac in re virum illustrissimum
Michaelem mihi consentientem habere videor. (Cfr. „Das enge Becken“, p. 194 et 195.)
Hisce observationibus ad opinionem perductus sum, utero ad mechanismum
partus determinandum et positiones peculiares producendas, in quas caput per cavuiri
pelvis transiens cogi videtur, majorem vim directam, quam plurimi auctores putant,
vindicandam esse; quin etiam crediderim, pelvirn normalem transitum capitis normalis
vix magnopere retardare, multo saepius autem, quam e pelvi, retardationes partus
ex aliis perturbationibus et anomaliis, inprimis functionum uterinarum, pendere. Ita
v. c. in partu, clunibus vel pedibus praeviis, trunco jam nato, caput per pelvirn cito
transgredi solet; interdum etiam caput ab initio praevium tempore admodum brevi per
cavum pelvis movetur, sublatis impediments, quibus etiam post perfectam orificii
uterini dilatationem super introitu pelvis retentum fuerat. Ejusmodi impedimentum
baud raro constituit nirnia liquoris amnii copia.
Sicut huic disquisitioni nimis fortasse longae quaestio de partus divisione an-
sam dedit, ita nos jubet paucis tangere quaestionem, num certis quibusdam criteriis
periodus uteri aperiendi ab ultimo graviditatis stadio semper distingui possit. Quam
quam auctores plura partus ineuntis criteria indicarunt, timeo tarnen, ne diffieultatibus
practicis implicemur, si forte hisce indiciis nimis confisi in singulo quoque casu initium
partus statuere et dignoscere velimus. Evolutio uteri gravidi a fundo inde incipit pro-
gressus rapidiores facere, eos paullatim ad partes inferiores extendens; legitimus, ut
ita dicam, finis graviditatis sine dubio collacandus est in evolutione et expansione