Full text: (Band IV.)

Nonnulla de mechanismo partus normalis. 
Ut in ceteris quaestionibus physiologicis, quae primo intuitu ad forum matheseos, 
spectare videntur, ita etiam, si de mechanismo partus agitur, omnia fere fundamenta 
desunt, quibus theoria exacta et mathematica superstrui possit. Licet autem pariendi 
mechanismus calculo subjici vel penitus investigari nequeat, tarnen prima etiam ejus 
elementa perdigna sunt, quae cognoscantur, et operae fortasse pretium erit, in ea in- 
quirere, si forte ad ea eruenda et observationes, quae ad mechanismum spectant, 
recte interpretandas symbolam vel levissimam dare possim. Quum igitur, ipsa rei 
natura coacti, disquisitiones ad prima hujus mechanismi elementa restringamus, con- 
silio nostio conveniens videtur, animurn potissime ad partum normalem attendere 5 
hic ceteroquin consideratione maxime dignus est; quamvis enim phaenomena patholo- 
gica multum ad conditiones physiologicas rectius intelligendas baud raro conferant, 
saepius tarnen cognitio status physiologici et normalis casibus pathologicis eorumque 
tractationi lucem aifert. Quaestio vero, quid ad normam referendum sit, quid a norma 
discedat, ut in Universum, ita etiam quoad mechanismum partus solutionis perdifficilis 
est. Ne tarnen in statuendis iis, quae ad normalem pariendi mechanismum perti- 
neant, nimis erremus, opus est, magnum partuum et facilium et difficilium numerum 
observasse, mechanismum cujusque cum eeteris, quae praebuerit, phaenomenis com- 
parasse, nec non cum summa diligentia in nexum causalem symptomatum inquisivisse. 
Permagni autem momenti videtur, cum experientia, quam explorationes solitae et 
vulgares suppeditant, animadversiones et observationes comparare, e quibusdam ope- 
rationibus, e. gr. versione, repositione funiculi umbilicalis , solutione placentae, haustas. 
Introductio enim rnanus in cavum uterinum, et quidem variis conditionibus facta, non 
potest non servire ad peculiares uteri actiones penitius cognoscendas, cui sane, quod 
ad pariendi mechanismum attinet, primae partes tribuendae sunt. 
At nondum occasio milii contigit, tales operationes instituendi, quae functiones 
uteri mechanismo partus potissime insei’vientes dilucidare videantur. Nimis vero 
1*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.