Full text: (Band IV.)

9 
observata sit. Verisimile tarnen non est, hanc resectionem felicem habuisse exitum. 
In duobus hominibus post hanc resectionem propter spasmos et dolores vehemen- 
tissimos amputatio adhibita, sed vita conservata est, ex quo id videtur patere, hanc 
resectionem prognosin amputationis nullo modo reddere infaustiorem. — In quinque 
illis resectionibus, quas mors secuta est, tres homines pyaemia decesserunt, duo autem 
homines virium defectu mortui esse videntur. lila autem resectio, quam fecit Cutler, 
ea füit resectio, qua pars tantum tollitur. Quae perraro felicem exitum habet, atque 
nullo modo commendari potest. 
Quae quum ita sint, nemo potest negare, hanc resectionem saepenumero ampu- 
tationi femoris esse praeferendam. Id enim omnes concedant necesse est, praestare 
crus habere, in quo ankylosis genu articuli adest, quam femur truncum, cui saepe vix 
pes ligneus aptari potest. 
In resectionibus genu cutis in latere anteriore aut lobulo aut incisionibus trans- 
versis vel per longitudinem factis sejungitur. Lobulus aut quadratus est aut semilunaris. 
Incisiones transversae et per longitudinem factae et literarum T, H et crucis (f) si- 
militudinem habere possunt. Nostris temporibus Sedillot et Jeffray alium cutis 
incisionis inodum proposuerunt. Qui modus hic est: In utroque articuli genu latere 
incisione facta per longitudinem cruris resectio usitato modo perficitur. Atque negari 
non potest, multuiq interesse, quodnam incisionis genus adhibeatur; nam quamquam 
in genu articuli resectionibus id solum agitur, ut nascatur ankylosis, tarnen res est 
magni momenti, pus commode defluere et crus firmiter ligari, quum ex eo pendeat 
spatium temporis, quo ankylosis oritur. Quod quum fiat celerius, si adhibetur genus 
incisionis a Sedillot et Jeffray propositum, hoc genus incisionis semper est praeferen- 
dum, praesertim quum hujus generis resectiones serra a Julio Szymanowsky Dorpa- 
tensi inventa reddantur faciliores. Ad quod id accedit, quod retractio tendinum mus 
culorum extensorum, quae in ceteris resectionibus vitari non potest, hoc modo omnino 
vitatur. Quibus incisionibus, quae in omnibus illis resectionibus, quas narrivimus, 
non adhibitae esse videntur, nuper usus est Esmarchus doctor. Quae resectio, quam 
quam habuit infelicem exitum, tarnen huic resectionum generi, ut mihi videtur, 
nullum detrimentum afferre potest. Nam exitus ille infelix et constitution! tubercu- 
losae mulieris, in qua haec resectio facta est, et infaustis nosocomii conditionibus 
tribui debet. 
Ante nostrum tempus nihil medicos potuit movere, ut hanc rectionem adhibe- 
rent, nisi morbi genu, qui progrediente tempore amputationem exigere videbantur, ut 
2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.