Full text: (Band IV.)

11 
cutis circurajacentis usque ad raaramam, quod saepius occurrit post strumae cysticae, 
rarissime post hygromatis cystici punctionem. Si ad haec accedit ut cysta sedem 
habeat in latere colli et raobilis sit et glutiendo et respirando non moveatur, tum 
struma cystica accessoria diagnosticari potest. — Qui ex hisce signis strumam cysti- 
cam agnoscere, id quod fere semper licebit, audacius judicat, quam ut secundum 
talem diagnosin justam eligere velit curationem, nibilo tarnen secius ex iis decern, ni 
fallor, operationibus,' quae ad tales tumores sanandos adhiberi solent et de quibus 
Gurlt disseruit, unam debet eligere, eamque optimam. Optima autem haud dubie ea 
est, quae in historia nostri casus die XV m. Nov. instituta esse dicitur. Sola 
punctione et evacuatione cystae ipse tumor fere nunquam sanatus est, nisi jodi 
injectio accedebat, ita ut punctio tantum experimenti gratia admittenda videatur. 
Jodi contra injectio fere semper instituenda erit; ea enim non solum efficit, ut cysta 
persanetnr, sed etiam ad cystae parietatem paullisper resorbendum et tumorem minus 
turpem deformemque reddendum multum confert. Si vero medico propositum est, ut 
et tumor sanetur et cystae tunica quam maxime removeatur, illi operationi, incisio 
tumoris cum excisione partis parietis multo erit praeferenda. Vulnus, cum linteola 
carpta in ejus fundo imponuntur, granulatione sanatur, ita ut, particulis parietum 
cystae perpetuo degluptis, vulneris magnitudo in dies diminuatur et interdum tota 
cystae tunica • decidente, nullum pristinl tumoris sign um remaneat praeter cicatricem 
paene linearem. — Haemorrbagia ex inciso cystae pariete mox sisti potest, dummodo 
in eum modum, qui in bistoria morbi describitur, margines interioris parietis cystae 
suturis nodosis cum marginibus cutis conjungantur. Qua metbodo Chelius vir doctis- 
simus ac praestantissimus, brevi tempore, ni fallor, abbinc, primus usus est. Deinde 
Esmarch vir doctissimus et praeclarissimus, Cheliuin secutus, eandem in hoc nostro 
casu adhibuit, cum tarn prospero successu ut digna videatur, quam etiam in similibus 
casibus imitemur, dum, cysta percisa, ferri candentis ceterorumque collyriorum adjectio 
non quadrasset. 
Ut vehementior localis reactio exsistat, quae ad persanationem necessaria, ad 
tunieam cystae expellendam certe utilis est, linteola carpta antequam in vulnere 
imponantur, fortiore jodi solutione tingi debent. Jodum idcirco tali in casu ceteris 
remediis praefertur, et quia vulnus inflammat quidem, sed non rodit, et quoniam ad 
resorbenda solidiora exsudata, sicut inter medicos constat, baud minimi momenti est. 
Quae contra banc operationem violatoriam et antiquiore et passim etiam recen- 
tiore tempore dicta sunt, non solum ex nostro casu sed etiam ex paucis a Gurltio 
allatis nihili esse apparet. Timebant enim medici aliqui, ne ex nimia inflammatoria 
reactione circa tumorem et purulentatio et puris abscessus desidentes formarentur et 
in systemate nervorum vasorumque valde noxia irritatio exsisteret. Sed praeter 
febrim baud periculosam ne Gurltio quidem casus nati esse videntur, in quibus post 
illam operationem, quae quidem raro adhibita est, symptomata gravioris morbi appa-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.