Full text: (Band IV.)

10 
copia defluxit; in iis haud dubie neque cutis, neque cystae apertura loco inota erat, 
ita ut canalis punctionis cursuin suum teneret. — Sanguinis extravasati sedes necesse 
erat sub cute esset. Fieri poterat, ut plena aliqua vena in cute violata esset, aut 
haemorrhagia ex ipsa cystae apertura nata est. Hoc postrernum mihi quidem veri- 
similius videtur. In casu nonagesimo sexto, quem Gurlt affert, res similiter evene- 
runt. In eo quoque de struma cystica accessoria agitur et ecchymosis perinde atque 
in nostro casu ex pariete cystae originem sumere videbatur, propterea quod posterio 
rem incisionem vehemens haemorrhagia ex pariete cystae consequebatur. Si canalis 
directus manserat atque sanguis extrorsum profluebat, ecchymosis sub cute non appa- 
ruit. Itaque si huic illud praefertur, ita pungendum erit, ut canalis punctionis loco 
moveri non possit. Rectius vero est canale punctionis mota ecchymosin provocare, 
minus periculosam, cum haemorrhagia extrorsum difficile sistatur, sanguinis autem 
profiuvium in extravasatione mox desinat, atque sanguis extravasatus brevi tempore 
resorbeatur. 
Ad priinam therapiam necesse non est, ut sciat medicus qualis sit cysta, nam 
quodque periculum quod fortasse e sede et magnitudine tumoris ad respirationem et 
deglutitionem vel ex congestionibus ad caput redundat, cysta per punctioncm, aperta 
evacuataque tolli potest. Quo facto brevi tempore symptomata aderunt, ex quibus 
colligi possit, utrum tumor aliqui struma sit necne; atque tum quidem operatio ipsa 
radicalis instituetur. 
Ad hygromatis cystici therapiam sufficit punctio et jodi injectio. Cystae pari- 
etcs raro tanta crassitudine sunt, ut deformitas post cystam curatam remaneat; quod 
si eveniet, alia therapiae ratio eligetur. Strumae autem cysticae parietes fere semper 
tanta crassitudine sunt, ut radicalis totius tumoris curatio, sicut in nostro casu facta 
est, necessaria sit, et sola punctio cum consequente injectione jodi non sulficiat. — 
Haec therapia radicalis instituetur perinde, ac si ex punctione statim graviores hae- 
morrhagiae extrorsum orirentur. Sed hunc casurh praetermittamus, qui apud Gurltiura 
commemoratus est. 
Strumam cysticam et strumam cysticam accessoriam operationem radicalem 
postulare dixi. Tarn certa autem therapiae indicatio non minus certain diagnosin 
differentialem postulat. — Ut repetam quod jam antea dixi, si post secundam punctio- 
neirt fluidiim fusci colons evacuatur, suspicio erit tenenda, num forte cysta in struma- 
rurn nurnero habenda sit; etiam ad strumam cysticam potius dirigenda erit diagnosis, 
si ejus parietes magna esse crassitudine apparent. Parietes autem tumoris crassiores 
esse apparet, cum parum perspicua in eo cognoscitur fiuctuatio, aut si tumor post 
evacuationem nirniam retinet magnitudinem, nisi forte praeter cystam evacuatam etiam 
altera adest, et prioris cystae evacuatae tunica tantum parum insignem tumorein 
format Deinde in strumarum cysticarum nuinero tumor habendus est, si brevi tem 
pore post cystam evacuatam tumor iterum fluido impletur simul cum gravi ecchymosi
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.