7
in hygromatum cysticorum an in strumarum cysticarum numero habendus sit. Itaque
si post primam talis tumoris punctionem dilucidum fluidum evacuatum est et ex jodi
injectione statirn sanatio sequitur, facile accidere potest, ut medicus sibi videatur
hygroma cysticum curasse, cum tarnen strumam cysticam et verisimiliter accessoriam
adesse neglexerit. Sin vero post primam aut post secundam punctionem fuscum
fluidum evacuatur, erit suspicio tenenda, num forte tumor curandus ad strumarum
speciem pertineat. Nam excepta sic dicta cysta sanguinis, rarissime observata, in
hygromate cystico fere nunquam hämorrhagia fit, quoniam ejus parietes plerumque
nimis fibrosi sunt et raro vasibus abundant. Cum hygroma cysticum struma cystica
eo minus facile confundi videatur, quo magis tumor in latere colli sedem habet, ad
illud symptoma animus magnopere est advertendus; nam etiam in latere colli strumam
cysticam et earn quidem accessoriam oriri posse et ex nostro casu sequitur et jam
diu constitit.
Mirari subit, quod aegrota eo tempore quo magnus file tumor formatus erat,
fere nulla alius morbi symptomata praebuit, prius vero quam tumor oriretur, crebrio-
ribus capitis doloribus laboravit. In fere omnibus magnarum strumarum cysticarum
casibus, quos Gurlt attulit, congestiones ad caput apparuerunt. Nostro autem in casu
verisimile est capitis dolores ante formatum tumorem, cum mensibus puellae, qui
inaequales fieri coeperant, cohaesisse, postea autem aegrotam neque capitis doloribus
neque omnino congestionibus ad caput vexatam esse propterea, quod venae non pre-
mebantur. Num forte res similiter se haberent in aliis strümis cysticis accessoriis,
Gurlt non indicavit; ex uno autem casu diagnostica momenta colligi non possunt.
Ex mea seritentia tumoris sedes forte quadam et fortuna prohibuit, quominus con
gestiones ad caput orirentur.
Tumoris formationem et mensium perturbationem cum nulla alia constitutionis
perturbatione conjunctas esse, bona valetudo aegrotae, sicut in statu praesente histo-
riae morbi indicatur, ostendere videtur. Quibus de rebus non opus est ut pluribus
disseramus. Nam morbi alicujus symptomata generaliora in reliquo corpore si acce-
dunt ad strumam, digna quidem sunt, ad quae medicus respiciat, sed secundariurn
locum tenent et ex locali ipsius strumae naturae et perturbatione pendent, nisi alia
symptomatum causa vel morbus quidam, cujus natura a struma deduci non potest; adsit.
Sedes tumoris mira est ob eam ipsam causam, quia de struma cystica agitur;
de qua quidem in statu praesente historiae morbi sermo nondum factus est; cysta
enim pro hygromate cystico habebatur praecipuc propter ejus sedem et quoniam
nullo modo cum glandula thyreoidea cohaerere videbatur. Si in anamnesi ea, de
quibus supra dixi, accuratius respecta essent, diagnosis fortasse minus certo ad
hygroma cysticum directa esset; irnmo dubitatio oborta esset, utrum tumor struma
cystica accessoria esset. — Gurltio enim auctore necesse non est, ut eystam strumosam
cum glandula thyreoidea cohaerere- demonstretur. Talis enim connexus revera latere