Full text: (Band IV.)

7 
Primum per unum vulneris labium, ita ut inter locum perforatum etmarginem 
intervallum trium linearum remaneat, acum transfigit in serosam; circiter unam et 
dimidiam lineam inter intestini membranas promovet atque serosam denuo perforat, 
ita ut inter hunc locum et marginem cruentum intervallum existat unius et dimidiae 
lineae. Eadem ratione in altero vulneris labio exadversus sito primum infigit acum, 
ita ut una et dimidia linea distet a margine, deinde infra serosam promoyet, eandem- 
que perforat, ubi acus tribus lineis a margini distet. Tum specillo vulneris margines, 
propter musculorum contractionem extrorsum versas in lumen intestini deprimit, atque 
super impressos lila leniter contrahit, nodoque chirurgico, supra quem, tarn parva 
distantia quam fieri potest, fila absciduntur, connectit. Itaque in interiore intestini 
parte, vulneris margines in longitudinem replicati eminent, ita ut membranae earum 
serosae se invicem tangant; in exteriore autem parte tantum linearis quaedam de- 
pressio animadvertatur. Jam v'ero brevi tempore plastico exsudato non solum serosae 
intestini membranae, ubi sese tangunt, conglutinantur, sed etiam totum vulnus una 
cum filo obtegitur et firmus quasi pons formatur, dum infra ejus eae partes, qui 
filo constrictae erant, necrotice emoriantur, una cum filo in intestini lumen decidant 
et deinceps cum faecibus dejiciuntur. 
Eundem eventum noster casus haud dubie habuit, nam ut jam supra diximus, 
sectione instituta non solum vulnus plastico exsudato plane conglutinatum apparuit ; 
sed etiam filurn in lumen intestini repertum est. Itaque noster casus praestantissimam 
Lemberti enteroraphiam summa cum utilitate adhiberi confirmat. 
Ipse Lembert eam in animalibus, post eum primus Gloquet in hominibus cum 
fausto eventu adhibuit. Similiter res cessit posterioribus medicis: Nunncianti, Bouis- 
sonio, Bobrikio et Denanso. 
Dupuytren Lemberti enterotaphiam simpliciorem reddidit eo, quod suturam 
nodosam sutura continua mutavit, cujus fines simplici ligatura colligantur. 
Iisdem argumentis, quibus Lemberti, Gelyi quoque enteroraphia a multis com- 
mendatur, quae quidem multo difficilior est. 15 ) 
'*) Kechcrches sur l’eniploi d’un nouveau procedtf de suture eontre les divisions de l’intestin. Paris 1844.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.