Full text: (Band IV.)

6 
essent sutarae applicandae. Inducta enim illa corpuscula putabant, postea una cum 
excrementis dejectum iri. Priorem illam viam Den ans 6 ) tribus annulis argenteis in- 
troductis persecutes est; ad posteriorem methodum speetat sutura quatuor magistrqrum 
(1560) 7 ), sutura Du Vergerii, Ritschii, Sabatieri, de la Peyro'niei, Ammusati et Hen- 
rozi. 8 ) Eandem methodum undecim etiam annis abhinc.Moreau-Boutard commendavit. 
Experientia autem inductis illis alienis corpusculis et inflammationem augeri, et peri- 
stalticos intestini motes usque ad agritudinem accelerari, et in ipsa excretione, peri- 
culosam obstipationem effici, docuit. Accedit, quod ipsa eorum inductio difficilis est 
et profundiores requirit violation'es, quibus inflammatio augetur. Alii chirurgi, superiore 
intestini parte in inferiorem invaginata, enteroraphiam adhibuerunt, in quibus sunt 
Louis, B. Bell, Chopart, Dessault et Ramdohr. 9 ) Quali invaginatione efficitur, ut 
mucosa et superficies peritonealis se invicem tangant; atque diversae cutis membranae 
ex legibus physiologicis omnino conglutinari non possunt. Itaque junctura tantum 
ibi institui potest, ubi margo infefioris intestini serosam intestini invaginati tangit. 
Quominus Roc fiat, facile plane prohibetur eo, quod margo vulneris contractis muscu 
lorum fibris semper extrorsum flectitur. Accedit alia difficultas inde oriunda, quod 
superior ab inferiore intestini tractu nunquam certe distingui potest. Tinctorum flui- 
dorum potus ad inveniendam superiorem intestini partem neque sufficit, neque com- 
mendari potest..— Praeterea dicis gratia commemorabo suturam pellionum aLarreyo, 
B. Bellio, Heistero, 1 °) suturam transgressivam a Petito et Garengeotico ll ) et suturam 
ansatäm a Richtero, Löfflero et le Dranio 12 ) adhibitam. 
Si paullulum substantiae amissa est, Astley Cooper et Travers locum vulners 
tem similiter ac si arteriam, ligatura aliqua constrinxerunt, et non sine felici successu. 
Jobert, 13 ) quuin ad physiologicum statum in sanatione vulnerum intestinorum 
animum adverteret, quoniam solae serosae intestini partes plasticum excudatum -secer- 
nunt, primus ante omnia postulavit ut. in enteroraphia illae se tangerent. Margines 
vulneris extrorsum flexos introsum flexit, atque et in superiore et in inferiore parte totum 
intestinum acu perforavit. Deinde perforati intestini extremos margines ita contraxit, 
ut serosae sese invicem tangeret. Jobertum secutus est Lembert, 14 ) (cui nonnulli 
scriptores perverse nomen indiderunt Lambertii) cujus operationis methodus, quum 
minorem intestini violationem permittat, per experientiam maxime probata est. 
6 ) Denans: Rccueil de la soci^tö roy. de medicine de Marseille. I. annde, No. 1, 1826. 
7 > Louis in Mernoires de l’Acadcmie de chir. t'ol. Ill, p. 192. 
8 ) Froriep’s chirurgische Kupfertafeln. Taf. 383, Heft 76. ' 
®) Mocbii: Dissert, obsc. misc. Heimst. 1730. — Froriep’s chir. Kupfertafeln a. a. 0. 
,0 ) Instit. chir. Tab. IV, Fig. 20. 
1 ■) Traits des operations. Paris 1748, Vol. I, p. 188. 
Iä ) Trait6 des operations. Paris 1742, p. 8Ö. 
,3 ) Sur les plaics du canal intestinal. Par. 1827. — Traits des maladies Chirurg, du canal intestinal. Par. 1829. 
H ) Repertoire generale d’anatomie et de Physiologie pathologique. Tom. II, 3e Trimeste de 1826. — Froriep’s 
chir. Kupferlafeln. Taf. 181.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.