Full text: (Band IV.)

harum rerum periti de curandis intestinorum vulneribus in diversas discessere sen- 
tentias. Ambrosius Pare et Fabricius ab Aquapendente ea omnino pro mortjferis 
habebant; deinde etiam Scarpa 2 ) quaque incisione spreta solam sanationis spem in 
peritonitico exsudato posuit, quo vulnus sponte oblineretur. Verduc et v. d. Wyl 
anum artificialem praetulerunt. Qui quum et ipse non solum molestissimus et ad 
sanandum dif’ficillimus sit, sed etiam tantum ad eas intestinorum partes, quae a sto- 
macho procul remotae sunt, adhiberi possit, rarissime a medicis factus est. Ejus 
autem loco enteroraphia iterum adhibita et commendata est, quamvis non sine multis 
mulforum virorum vituperiis. Objiciebant enirn entfcroraphiam semper periculosam 
fore corporis violationem, vulneris margines licet consutos non accurate claudi, et 
deinceps ex filis remanentibus .periculosam exsistere irritationem. Sed experhnenta 
in ahimalibus 3 ) atque imprimis in canibus instituta, in quibus intestinum deindustria 
violatum et denuo conjunctum est, violationem illam minime mortiferam esse osten- 
derunt. Ac Larrey 4 ) quidem, quum multa animalia talibus experimentis tentasset, 
enteroraphia absoluta vulneris margines sponte conglutinari declaravit. Sin vero ii 
cum abdominis tegumentis aut organis circumjacentibus conglutinarentur, ait, hoc 
sponte sublatum iri, dum margines intestini ab illis postea per peristalticos intestiho- 
rum motus Separarentur. Objici non potest, animalium experimenta non valere ad 
homines. Nam secundum virorum doctorum disquisitiones et animalium et hominum 
intestina plane aequaliter exsudatum secernunt valde plasticum, id -quod in hac re 
summa quaestionis est. Alii, intestini jüncturam per enteroraphiam vitantes,' ansa 
applicata, intestinum tantum acus punctionibus ad externos vulneris margines re- 
ligant. 5 ) 
Intestinum jungitur eo consilio, ut vulnus celerius sanetur; atque jungi quidem 
intestinum necesse est, quam accuratissime, ut extravasatio excrementorum, quin ip- 
sorum gasorum in abdominis cavum vitetur, itaque non solum inflammatio, sed etiam 
anus praeternaturalis prohibeatur. Quam ob causam enteroraphia ubique ad vulnera 
transversa et longitudinalia, licet minima sint, adhiberi debet, et si vulnera recenti 
tempore formata sunt, et si propter gangraenam substantia amissa est, et totae in 
testini partes correptae sunt. Contraindicatio reperitur in vehementiore peritonitidis 
morbo et si vulnerati margines intestini jam cum adjacentibus organis ferme concreti 
sunt. Integram autem intestini juncturam nondum contigit, medicis plla ratiöne plane 
feliciter assequi. Nonnulli directa via earn perficere conati sunt, qo, quod alienis cor- 
pusculis utebantur, quae aut ipsa intestinum conjungerent, aut tanquam fundamentum* 
2 ) Ueber Schenkel- und Mittelfleischbrüche nebst Zusätzen etc. von Seiler. Leipzig 1822, p. 280. 
3 ) Operative Chirurgie von Die/fenbach. Leipzig 1848. • 
") Observation sur une plaic du bas ventre avec lesion d’un intestin grt'le etc. In Revue medicale 1820, 
Liv. IV, p. 77. 
*) Rcybard : Sur le traitement des anus artificiales, des plaies des intestins etc. Paris 1827.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.