Full text: (Band IV.)

ASS* 
'SS! 
interiorem tractus partem penetrabat, parvae albae fabae et magnitudinem et figuram 
tenens. Acu anglica et tenuiore filo lineo duplicato Lemberti enteroraphia, et ea 
quidem a Dupuytrenio simpliciter reddita, adhibita est, omento ansa-affixa et pars 
quaedam omenti pondere unc. j dr. jj scr. jj abscisa est. Inde haud magna exstitit 
haemorrhagia. Deinde, hernia reposita, externae cutis incisio nonnullis suturis clau-- 
debatur. Quo facto, aegrotus in cubili collocatus est, ut corpus integra quiete refi- 
ceretur. Ipsi tantum lac et aqua glacialis praebebatur, et in vulhere sacculus glacie 
impletus impositus est. Aegroti valetudo satis bona et peritonitis exigua erat, ita ut 
prosper successus certe exspectari potuisset, nisi septimo die post operationein factam 
gangraena abdominis tegumentorum, a cutis vulnere originem sumens, exstitisset. 
Octavo die sponte alvus dejectus est, i. e. duodevicesimo die post obstipationiä initium; 
sed gangraena celeriter nunc per crus et thoracem usque ad axillam propagata est, 
ita ut aegrotus undecimo die post operationem factam collabens moreretur. 
Spatio triginta sex horarum intermisso, cadaveris sectio instituta est aWebero, 
professore. Repertum- corporis statum nunc describam. Gangraena abdominis tegu 
mentorum usque ad musculaturam progressa* est. 'Peritoneum hyperaömia tantum 
paullulum correptum est. Stomachus magnopere dilatatus est; in regione ejus pylorica 
unum ulcus sanatum, et infra pylorum in duodeni initio alterum adhuc apertum re- 
peritur. Intestina gasis extensa sunt, et imprimis profundius jacentia rubriorem tenent 
colorem. Intestinorum membranae ibi exsudato inflammatorio infiltrata apparent, 
mucosaque paullulum tumida. Exadversus canalem cruralem pars intestini valde 
hyperaemica et cum aliis intestinorum particulis recentioribus adhaesionibus ferme 
concreta reperitur. Earn partem, quae juxta herniae portam sita est, incarceraitam 
fuisse ex discolore ejus habitu facile cognoscitur. .Eadem autem satis multo exsudato 
obducta est. Discolor intestini atfectio circa quinque digitos sursum patet, sed mem 
branae intestini iirmae sunt. Pristino intestini ulceri, nunc exsudati copia fere oblito, 
angustia quaedam respondet intestini, digito adhuc facile permeabilis. Supra et infra 
locum incarceratum faeces et in ipsius intestini lumine filum lineum r.eperiuntur. 
Omentum majus in dextro latere sursum. usque ad aperturam internam canalis cruralis 
porrigitur, ibique in eum penetrat. Reliquae corporis partes, praeter senectutis exor- 
dientis signa, nihil abnorme praebent. 
Similem intestini per enteroraphiam Lemberti juncti atque persanati casum, 
in quo substantia triurn digitorum ab eo abscisa erat, Dieffenbachius 1 ) descripsit. 
Quutn jam antiquissimi chirurgi, quantum periculum ex vulneribus intestini 
oriri posset, satis bene perspexissent, Celsus ea per enteroraphiam sanai’i posse haud 
ignoravit. Sed post eum enteroraphia in abusum venit, ita ut medici ejus plane 
obliviscerentur. Medio demum aevo, quum chirurgia denuo florere coepisset, viri 
') Casper's Wochenschrift für die ges. Heilkunde. 1836, iVo. 26. — Froriep’s chir. Kvpfertaf. Heft 76, Taf. 384.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.