13
in statu tranquillae respirationis, pressus ille cor praegravans aeris externi pressum
superet. Nihilominus tarnen, ubi aliquid et inspirationem et exspirationem aequaliter
prohibeat, adspiratione per inspiration is spatium praevalente, venae praecipue hac vi
adjuvante carebunt.
Qua ex meditatione sane optime explicantur illae congestiones ad caput celer-
rime accedentes, quamprimum respirationis profunditas et Constantia impedimento pau-
lisper afficiantur.
Hae vero congestiones in hominibus corde laborantibns longe graviores appa
rent, quum cordis contractiones non solum extemplo accelerantur, sed etiam fortiores
fiant, dummodo levi careant adjumento. Quae quum ita sint, prae ceteris aegrotis
illi de molestissimis capitis congestionibus queruntur, quibus ab initio morbi saepius
cruciari coeperunt.
Congestiones istae capitis dolores ac faciei calorem ruboremque movent. His
quidem neglectis, nequaquam despiciendae sunt congestionis ipsae. Communem enim
valetudinis sensum turbantes, toto corpori animoque maxirne noceant, necesse est.
Levissimus animi atfectus in multis ejusmodi aegrotis faciei ruborem, aurium
tinnitum aliaque movet; ita, ut hominum tiinor et pavor ab hurnana societate saepius
eos rejiciat. Hac vero ratione ab hominibus secedentes, corporis animique aegritudi-
nem scrutantur, praecipue, si, auxiis, territi homniis, noctis quoque quiete careant.
Hypochondria igitur atfecti, in melancholiam interdum incidunt. Quid igitur
admirari possimus de veteribus, qni, animi sedem cor esse, per secula opinabantur!
Ad vecordiam non raro improviso increscunt animi alienationes ; aut jam tum,
quando morbus saevit, ex quo cordis vitium exortum erat; aut serius, illo quidem
rediente. Quam ad vecordiam prae ceteris morbis rheumatismus acutus, cordis vitia
movens, spectat. Quando organa morbo corrupta in integrum restituta sint, aut ad
turbationes assueverint, mentis alienationes abire solent.
Anno priore Kiliae, in instituto clinico, honestissimo, doctissimo, dilectissimo
Goetzio directore, juvenem vidi in endocarditide rheumatica vesania correptum, quam-
quam in cordis valvulis nulla fere vitia, nisi levissima, remanerent.
Mutatus aeris pressus quantum in ipsos cordis motus valeat, satis compertum
nondum habeo. Attamen experientia docet: in omnibus morbis, ubi inconstantis pres
sus causae in cor agant, ejusdem palpitationes crebro adesse; et, vel aucto vel demi-
nuto illius pi’essu, nos ipsos cordis motus sponte sistere posse (E. H. Weber).
Praedictis illis relictis, hic videatur locus idoneus, recordari illam turbationem,
quae sine dubio ex capitis congestionibus cordisque palpitationibus pendet. Interdum
enim sympathica concoctionis alienatio ex illis gignitur. Haec vero crebros vomitus
gravemque saepissime dyspepsiam, difficillime medendam, identidem redeuntem, ac
brevissimo tempore aegrotos quam maxime interdum debilitantem movet.
Ad quos quidem status procliviores sunt homines irritabiliores. In bis autem