Pauci tarnen omnino deerunt. Eorum graviores, horribiles aspectu, summa
perieula saepissime afferunt, dummodo levis circulationis perturbatio accedat, quae
quidem sano corpori minime perniciosa.
At relinquamus impetus corpori tarn saevos. Etenim non hos ipsos, sed per-
turbationes eos adducentes, sensimque agentes describimus.
In iis, quae supra dixi, respirationis impedimenta exposui. Jam igitur exami-
nabo: quomodo mala aeris mutatio, ex illis pendens, totuin corporis sanguinem depravet.
Oxygenio corpori deficiente, „Carbone“ in sanguine remanet; et „nitrogenium“
quoque in corpore, tali modo aegrotante, non eadem mutatur ratione, qua in corpore
sano. Quam sanguinis „dyscrasiam“ ex abundante acido carbonico oriri, multi opi-
nabantur. Haec tarnen opinio fundament© vanarum conjecturarum, physiologiae con-
trariarum, niti videatur. Contendunt enim: acidi carbonici ex sanguine ejectionem in
corrupto pulmone impediri. Quod quidem negari vix poterit. Attamen, retardata
hujus acidi effusione, dyscrasiam non gigni, sed potius impedita evolutione, verisimile
mihi quidem videtur. Acidi carbonici exspirati quantitas par est oxygenii inspirati
quantitati.
Oxygenii deminutione argumentis probata, nequaquam dubium esse potest, quin
etiam minor carbonei quantitas in acidum carbonicum mutetur. Qua de causa minu-
tiorem hujus exspirationem optimo jure contendimus.
Magnarn habet delectationem, perscrutari, nurn forte bis in conditionibus acidi
carbonici ejectio per ceteras vias: eutirn, renes aliasque fortius impellatur.
Commemorare liceat ea, quae de statibus biliosis veteres dixerunt.
Quos quidem una cum cordis et pulmonum vitiis saepius conspici, satis com-
pertum est. Nequaquam illo vocabulo „statibus biliosis“ eodem utimur sensu, quo illi
veteres; i. e. sine stricta distinctione. Copiosiorem bilis secretionem et excretionem
in hoc statu plerumque adesse, crediderim. Quod sine dubio fuscis illis aegrotorum
dejectionibus comprobari videatur. Bilis enim, prae ceteris corporis excretis magnum
carbonei copiaui continens, aptissime noxia carbonea e sanguine tollet. Praesertim
quum, physicalibus resorptionis causis mutatis, minor ejusdem quantitas in intestinis
resorbeatur. Quam ob rem in hominibus tali modo aegrotantibus magis, quam in
sanis excreti naturam bilis tenere videatur. In feminis uterus eertis temporibus car-
bonea e corpore emittit. Qua re acidi carbonici per pulmones exspirati deminutio,
durans per menstruationis dies, in sanis feminis observata, indicat uteri facultatem,
ahundantia carbonea excernendi per sanguinis menstrualis ejectionem, quem carboneo
copiosissimum esse, compertum nobis est.
At non solurn sanguinis carbonea, sed etiam nitrogenea male mutantur. Qua
de causa per corporis hurnani colatoria, ut ita dicam, praecipue per renes, imperfecte
oxydata excernuntur. Corporibus oxydandis non perfecte mutatis, caloris quoque,
oxydatione liberati, minor gignitur quantitas. Omnium igitur aegrotorum, qui respi-