10
aeris mutatio fiat. Haec vero per secreta parietibus adhaerentia maxime
prohibitur, aut prorsus tollitur; etsi, aerern permeare, liceat.
b) Bronchiorum minimorum nonnulla prorsus impedita ad tempus apparent.
Pulmonis igitur vesiculae, iis accumbentes, ex elementorum laborantium
ordine emittuntur.
c) Secreta tussim rnovent, per quam cordis actio multo fortior, respiratio vero
incomposita fit; ita ut magis magisque inter se dissideant. Qua re fit, ut
sanguinis inaequalis distributio foveatur.
d) Pituitis illis difficile exscreandis „bronchiectasiae“ efficiuntur. Hae aut ex-
tenutos debilitatosque, id est atrophicos sine elastica vi, aut crassiores cum
deformatis musculorum stratis habent parietes. Item forma quoque maxime
discrepant. Imo etiam ad diversos et impares eventus tendunt. Primae illae,
sacci formarn plerumque imitantes, e musculorum bronchialium paralysi et
violentiae elastieae intei’itu evenientes, sine dubio vitae oppugnant. Illae
contra, quas cylindricas appellant, praecipue, quae late se dilfundunt et ma-
joribus musculis, pituitas fortius moventibus excellunt, ad vitam conservan-
dam tendunt saltern. Quae quidem bronchiorum dilatationes in juvenibus
corde laborantibus prae aliis „bronchiestasiis 4 ’, stricte sic dictis, saepissime
inveniuntur, musculorum stratis ita incretis, ut intestini crassi ligamenta lon-
gitudinalia imitentur.
Aeris mutatio praeterea prohibetur:
2) ipsis pulmonibus corruptis.
In his hyperaemia sensirn magis magisque valet, respirationis impedimentis ex
bronchiis increscentibus.
Texta condensantur spissi retis capillaris expansione, ex quo „transsudata 44
quoque aliquoties emittuntur. Praeterea majora, vel minora sanguinis pondera in
spatia vesieularum interjecta effundnntur.
Vis elastica ex parte absumitur non solum per hyperaemiam, sed etiam per
mechanicam respirationis inhibitionem, quae in bronchiis initium capit, postea vero in
exterioribus pulmonum vesiculis maxime valet. Quae quidem vesiculae, aere stagnante,
sensirn inflntae ad „cmphysematis“ formarn mutantur. In emphysemate vero vesiculae,
tamquam si omnino desint, haberi debent. Hujusmodi enim defectus circulationis
machinationem ac „chemismum“ eo magis inhibet et corrumpit, quo minus normalis
pulmonum capacitas grave fluentis sanguinis usui par fuerit. Luce clarius est, plu-
rimas illas texturae functionumque mutationes obstare, ne respiratio corporis necessi-
tatibus sufficiat.
Solo enim musculorum bronchialium incremento vires, obstacula quaedam re
spirationis superantes gignuntur. Omnes hi status nequaquam in omnibus cordis vitiis
conspiciuntur.