i
STT’?': 1 '- ,;V
»Sfea,
-:.-.4-
Therapiae contra peritissimi viri optimo quidem jure conternplationi renuntiant,
igiturque rnagis niagisque verum cognoscentes motibus extraordinariis retardata circu
lation prohibendis operain dant. Quos motus a nervis spinalibus ac sympathicis
concitari, physiologia docet. Bernardii, Schiffii, Pflügeri, Browni-Sequardi, aliorum-
que experimenta accuratissima ac diligentissima hanc quidem sententiam affirmare,
persuasum nobis est. Ramiticationes illorum centrorum periphericae magna ex parte
ad fibras parietales musculares vasorum eunt, in ipsis vasis diametri 0,007"' microsco-
pio demonstratas, ideoque in primis vasorum capillarium initiis etiarn agentes. Musculi
vasorum annulares in naturali circulatione prorsus quiescunt. (E. H. Weber.) Sed
tarnen in phaenomenis pathologicis explicandis eorum actionibus carere vix possumus.
Qua de causa non dubito, illas fibras, quibus propria contrahendi vis inest, adjutrices
cordis, cujus effectus generalis debilitabatur, majoris esse momenti.
Arteriarum majorum motiones, quas manu sentire possumus, in hominibus
corde laborantibus saepius ejus modi sunt, ut ipsae musculorum annularium contrac
tions causae earum esse videantur. Alia autem modo explicari possunt, quod
igitur complures non frustra fecerunt.
Paralysis nervorum, qui ad vasa eunt, nequaquam negligenda est. Nunquam
fere deest in hyperaemiis longis. Adest etiam in omnibus congestionibus celeriter
advenientibus et abientibus ad modum illarum, quae anirni commotionibus in cute
saepius efficiuntur. Compensation^ igitur vis illis arteriarum minorum contrationibus
unice tribui potest.
Cordis motus difficilius intelliguntur. Hos quoque, a centris sympathicis inci-
tatos, centra cerebro-spinalia, tamquam regulatores, moderantur.
Praeter illas fortiores cordis contractions, quae, angustatis magnorum vasorum
ostiis, efficiuntur, nulli sunt motus compensantes.
Ceteris motibus semper deest compensationis vis. Multi quidem illis quoque
motibus, qui ab insufficientiis valvularum inter atria et ventriculos oriuntur, ejusmodi
vim trubuerunt; sed tarnen sine causa hoc fecerunt.
Etenim loco unius duae hie adsunt aperturae inter se contrariae, Alterius
autem flutnen non tenet parallelum, sed prorsus contrarium cursum. Crescente igitur
vi illius tormenti, quo hae ambae aperturae communiter utuntur, utriusque sanguinis
Humen in contrarias impellitur partes. Quam ob rem, illam quidem majorem vim ad
compensandum circulationis motum aptarn esse nullo modo dicere possumus. Homines
tali modo corde laborantes optirne valere, cordis actionibus ad vim et celeritatem
solitam normarn et regulam imitantibus, experientia evidenter docet. Quod praeterea
ipsa Digitalis ilia purpurea sine ulla dubitatione demonstrat, quae saepissime est
aegrotis levamentum igiturque medicis perfugium et praesidium salutis.
Enimvero pathologica anatomia aliurn illis motibus locum concedit. Quo con-