Full text: (Band IV.)

Proinde, ut ad unum omnes hanc permagni momenti rem aggredi velint, op- 
taverim. Verissimum enim est Hippocratis dictum : 
„'0 ßfos ßqxXvs, v Se Ttyyr\ y.at.xgi^ 
6 xeuqp s c|u?, y\ Se 'isel^u <r<px\s(>tj, 
>j Se xgtmg •% f cth£Tty\- a 
Nequaquam igitur immemores sumus illius Horatiani: 
„Computandum est, quid valeant, quid ferre recusent humeri.“ 
Propterea corporis, corde laborantis functionibus ex notis physiologiae prae- 
ceptis explicandis, organi, morbo corrupti ac systematum ex eo pendentium autono- 
miae indicandae operam dabimus in hac dissertatione inaugurali. 
De vitiis nutritionis in hominibus corde laborantibus dum loquimur, excipiendae 
sunt eae organismi perturbationes, quae in primis liorum vitiorum causis fuerunt. 
Hae enim, illis vitiis allatis, propter impedimenta in viis circulationis febre irritatae 
omnia exacerbantes, taindiu permanent, quamdiu materia peccans, ut ita dicarn pri- 
mum afferens impetum, expulsa est. Quo facto, organorum integrorum simul cum 
ilia cordis autonomia ad regulam quandam et normam redire solet. 
His igitur perturbationibus neglectis, tacebimus de earum analysi, ut graeco 
verbo utar. 
Nequaquam vero magnae illius depravationis, quam hae perturbationes oecono- 
miae organicae adduxerunt, immemores esse debemus. 
Quod quidem maximam habet vim ad valetudinem aegroto restituendam. 
Saepius vidi primam illam organismi inopiam crescente vi permanentem redi- 
turnque ad secundam valetudinem ab aegrotis retardantem. Juvenibus acuto rheuina- 
tismo cum cordis affectu correptis in dies magis magisque languescentibus ac rapide 
morientibus affuimus. Sed tarnen in morbi initio cordis mutationes auscultatione et 
percussione observari vix potuerunt. Materiae ac virium acuto rheumatismo amissa- 
rum restitutio tardius ac difficilius semper fit. Plerumque tarnen ne aegroti quidem 
periculum sentiunt. Doloribus enim quiescentibus, ita bene valere solent, ut temere 
infirmitatis remanentis plane obliviscantur. Persuasum nobis est, ex iis, quae supra 
diximus, apparere, debilitatem illam neglectam maxirni esse momenti. Sed tarnen 
taciti cam hoc loco praetereamus. 
Medici inter symptomata, quae ex affectibus cordis longis orta sunt, distin- 
guere solent. Nonnulla enim „localia,“ nonnulla toto corpori communia ab iis di- 
cuntur. At nullam tarnen hae distinctiones theoreticae vel practicae medicinae 
utilitatem afferunt. Neutrum enim symptomatum genus, ut mihi quidem videtur, ad 
diagnosin, vel therapiam adjuvandam prodesse potest. Contra ea optimo jure inter 
turbationis activae et passivae, ut dicitur, symptomata distinguimus. Activas illas 
appellamus perturbationes, quae ab unius, vel plurium organorum vi supervacanea 
oriuntur. Quae quidoin vis aut texturae vitium est, (hypertrophia) aut plane non
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.