Full text: (Band IV.)

4 
Quamdiu corporis actiones fiunt, ut homo singularis secundum generis typum 
conservetur et regeneretur, tarndiu secunda adest valetudo. Irritatio autem et actio 
ex ea exorta, quam primum sint impares, adversa illico fit valetudo. 
„Irritationes externae“ quid sint, exploremus oportet. Nobis quidem videtur, 
sanguinem, lympham, chylum, prae ceteris locum et materiam mutantes, res externas 
contingentes, ad organa quoque intus sita circuitu cursum dirigentes, ex irritationum 
externarum ordine non posse eximi. 
Attamen non est negligendum, ipsum organismum magnam ad hos liquores 
habere vim ; ita ut eorum qualitatem et materiam possit mutare. Quam ob rem du- 
bitatio nobis afFertur, num „irritationum externarum“ notionem illam latiorem defen- 
dere possimus. 
Actiones, quas irritationes externae, insolito modo agentes, provocant, partim 
ita fiunt, ut vires compensentur; partim vero organum, quod prae ceteris impulsui 
inimico expositum est, per actiones constitutioni et viribus texturae impares mutuo 
vim exercere studet. 
Quae quum ita sint, illius forma non solum in brevius, longius, sed etiam in 
ornne rnutari potest tempus. 
In omnibus organis, quae mutationes aut scalpello facile demonstrandas, aut 
nervorum subtiliorem structuram corrumpentes habent, solitae irritationes eodem 
modo, quo insolitae agunt. Etenim actionum ordo, qui naturali irritationi par est, 
circuitus impedimenta habet. Actio, jam inde ab initio, vel in progressu impedita, 
eodem semper modo fit, dummodo ratio eadem sit. Organum morbo mutatum aeque, 
ac sanum sua ipsius autonomia, ut ita dicam, gaudet. Disciplina, quae organorum 
morbis corruptorum autonomiam docet, physiologia patbologica appellatur. Hoc qui 
dem intellectu optimo jure locus ei debetur. Quam significationem secuti, patbologica 
quoque cordis physiologia gaudemus, cui plurimi non frustra summam dederunt 
operam. 
Ipsa cordis, morbo corrupti autonomia ex corporis, ejusdem violentiae expositi 
actionibus sine dubio sequitur. Qua de causa hujus rei inscitiam diuturnam, per 
secula durantem paene admirati sumus. 
At partim percussionis auscultationisque ars erat nova ac rudis; ita ut omnium 
cordis vitiorum certa diagnosis plane deesset; partim cordis integri totiusque sanguinis 
circulationis physiologia terra paene incognita erat. Quam ob rem de ei’roribus in- 
numeris, qui in cordis pathologia et tberapia inveniuntur, jure admirari vix possumus. 
Innotis enirn functionibus unius ex catena organorum inter se cohaerentium membri, 
systematis organorum physiologia patbologica fundamento caret. Tuta igitur et nninota 
baec sane esse non potest priusquam omnia praecepta institutaque dogmatica penitus 
sint exstirpata. Multa quidem nostro tempore physiologia ad hunc finem obtinendum 
fecit; sed tarnen laborum initia vix vidimus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.