Full text: (Band IV.)

Nutritionls vitia in hominibus, qui cordis affectibus laborant, phjsiologice 
inprimis Iractata. 
JPhysiolögiae pathologicae in novissimis decenniis progressus non solum pathogeniae 
intelligentiam, sed etiam therapiam ex ea exortam eximie juverunt. 
Therapiae reformatio ad modum illius, quae initium fecit, postquam physio- 
logia ad meliorem intellectum progredi coepit, maxime necessaria fuit. Quod quidem 
ejusdem historia abunde demonstrat. 
Coeca, ut ita dicam, experientia, aut rationis abusus turbam illam curationum 
inter se sine dubio discrepantium, peperit. Istud „uvtos s<p» cc vincula animo injiciebat 
per seeula. In Verba magistri plurhni oculis clausis jurabant, in auctoritatibus sum- 
mam collocantes fiduciam. 
Errores enim cum lacte nutricis suxerant fere omnes. Paucorum tarnen ela* 
rissimorum ingeniorum critica mens ac sagacitas audebat, occultas atque involutas 
quasi res aliquoties aperire, aut viam ad meliora spectantem indicare saltern. Horum 
vero doctrinae partim non audiebantur, partim despiciebantur, ac pro niliilo puta- 
bantur. 
Integrae vitae phystologica cognitio in dies interea crescebat. Quam ob rem 
eorruptae quoque motus magis magisque perspicere, pari modo licebat. 
Tarn diu pathologica physiologia prospere coli non potuit, quam diu, morbum 
vim quandam esse inimicam, moletn quasi corpus adorientem, qua hoc, natura duce, 
Se liberare peteret, medici opinabantur. 
Organismum aliunde non pendentem, bona aut mala valetudine utendi rationes 
•extrinseCus suspensas non habendem fingere non possumus. 
Physiologia docet, quomodo res extra organismum sitae agant in hunc, et 
contra, quomodo hic mutuo vim exerceat in illas. Quae res externae dum eadem 
intentione corpus movent, eundem semper in eo provocant actionum ordinem, quae 
iterum ac saepius sequuntur. His autem mutatis, organismi quoque actiones eodem 
modo mutantur. 
1 *
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.