19
bus tribus circiter hebdomadibus constitute, febris quaedam gastrica biliosa haberi
possit, post autem, illo tempore praeterito, natura intermittentis ejus appareat, maxime
quum morbus, quod equidem sentio, a prima origine intermittentis formam et quasi
semen in se habeat. Adeo quidem concedo Griesingero, viro magnae auctoritatis, ut
conjecturam tantum proponam, quum quaeram, possitue forma intermittentis obscura
quaedam atque obtecta diligentiore inquisitione investigari etiam quum stadium illud
adsit acutum et gastroentericum, quod in superiore appellavi remittens? possitne
forte ilia inveniri in acerbationibus febriculosis certis diei temporibus insistentibus? —
Intelligere non possum, quod Piorryus dixit, intermittentem propterea in remittentem
atque continuam converti, quia gravioris cujusflam intermittentis paroxysmi vehementer
prorogati inter se confundantur, et paroxysmorum subintrantium aut semper antepo-
nentium ordo quasi vinculo conjunctus remissionibus vix interrumpatur; — intelligere
non possum, hoc certis temporibus, casibus inumerabilibus simul apparentibus, iterum
ac saepius eventurum esse, quod tarnen iisdein locis per magnum saepe annorum in
tervallum ne semel quidem observatur. — Itaque rem ita mihi informavi, ut censeam,
aut causam, ex qua malaria oriatur, si certa quaedam, sive locorum sive tempestatis
conditione sive alia quadam re, adhuc ignota, occasio oblata fuerit, praeter febrem
intermittentem ad producendum alium etiam morbum valere, in hoc casu ad efficien-
dum gastroenteritidem, qua ratione fieri possit, ut ex ea causa cum intermittenti simul
proficiscatur gastroenteritis. Aut res ita se habet, ut iis temporibus, quibus malariae
causa sola dominetur, intermittens tantum exoriatur, quum alia sit causa ad produ-
cendam gastroenteritidem necessaria, quae adhuc ignoretur. In utroque casu gastroen
teritis febris complicatio quaedam esset, febris autem marchiae, quae dicitur, inter
mittens quaedam cum gastroenteritide complicata. In qua sententia eo potius perseverare
velim, quo magis videmus intermittentes ceteris quoque terris, dum procedunt, cum
genere gastrico ratione diversa complicatas esse. Itaque ad conclusioeem pervenio,
febrem in Marchia grassatam inihil aliud esse nisi intermittentem vulgarem, eamque
cum magno morbi gastrici aut biliosi gradu conjunctam. Jam quid dicamus, si Han-
naeus, medicus Tonningensis anno scripsit 1735 : „morbus Eiderostadenses corripiens,
est aliquis morbus ex genere morborum intermittentium, qui ex causa oritur poly-
cholica ?“ Recte ilium dixisse puto et rectius etiam dixisset, si verbis usus esset his:
„ex causa gastroenteritica, saepe cum affectione hepatis, imprimis polycholia compli
cata et iis obtecta.“
Jam vero ca modestia, qua medidicum profiteri decet juniorem atque munus
publicum primum adeuntem, eum morbum habendum esse censeo febrem, quam trac-
tando mihi proposui, cui quum plerumque stadium prodromorum absit, stadium ga-
stroenteritidis acutae, per tres hebdomades manentis, naturam exhibeat febris remit-
tentis, ex qua febris intermittens excolatur manifesta et diversis formis certo apparens.
Si gastroenteritidis loco alii morbi primum observantur, turn certe febris adest inter