17
vaporum multitudinem niiniam super terrain colligere possit, ne id ipsuin explicem
facile quisque mihi condonabit.
Nomina manifesto indicant, quae populus sua lingua febri tribuit „Kehrenseuche,
Stoppelfieber,“ in frugibus ab agris amovendis aliquid inesse vulgo putari, quod epi-
derniae faveat. Quod non sine ullo jure putari ex eo apparet, quod frugum meten-
darum tempore epidemiae origo esse solet. Quod ipse mihi explicare velirn hoc modo.
Dum eniin pascua solis radiis faciliorem in se aditum permittunt itaque cohibetur,
quominus humores majores accumulenter, agri frumentarii solis radiis in inferiores
partes introitum prohibent. Simulatque frumentum metitur, et copiosiores sunt hu
mores solis calore vaporantes et vapores hominum valetudini eo perniciosiores, quo
diutius humores in locis suis constiterunt. Itaque epidemia plerumque optima mes-
siuin mensa Augusta ingruit.
Epicrisis.
Post ea, quae supra instituimus, si febrem marchiae, quae dieitur, certo cuidam
morborum systemati inserere conabor, id mihi tum bene successurnm esse censeo, si
et omnein ejus processum — eventum intelligo in intermittent! — ut rationem aetio-
logicam semper bene respexero. Quam quidem rationem aetiqlogicam morbi intelligo
originem, ex loeorum certis conditionibus ad malariam producendam idoneis. Quas
conditiones marchiae non deesse in superiore satis me probasse puto.
Definiendo me liberatum quemque habiturum esse existimo, qui sint morbi,
quibus in Universum hodie nomen tribuatur vernaculum „Infectionskrankheiten?“ deinde
quae sit inter hos malaria? Nemo contendet, febrin marchiam invadentem non esse
morburn miasmaticum, qui dieitur, sed contagiosum; — quoad tandem discrimen, quod
sit inter morbus miasmaticos et eontagiosos omnino certum institui vere potest. Mor-
bum enim ab uno ad alterum transferri, materiamque contagiosam certain quandam
in homine, qui aliunde ea afficiatur, crescere, in genere febriculoso, de quo sermo
est, eadem ratione monstrari nequit, qua in typho et cholera.
Conabor febrem marchiae, quae dieitur, inter morbos, qui vernaculo Infection,s~
krankheiten, earn malariae speciem instituere, cui tempore recentiore nomen febrium
malariarum remittentium aut continuarum viri docti apponere coeperunt.
Morburn malarium illam febrem habeo, primum, quod originem suam ducit ex
eodem causarum genere singularium, non contagiosarum, sed miasmaticarum, ex quo
febris intermittens proficiscitur, deinde quod cum hac illi singularia quaedam in tur-
bationum ratione aequa sunt, quatenus haec disquisitione anatomico-physiologica adliuc
explorata sunt, praecipue denique quod inter utramque insignis indiciorum similitudo
est et utrique inest ad paroxismos febriculosos inclinatio, qui ordine quas rhythmico
procedunt. Quod quidem incipiente febri illa manifestum non exstat, sed indicatur
tantum, procedente autem illa certius apparet et verum signum est.
3