Full text: (Band IV.)

16 
pertinent duo observanda esse et omnes de bac re auctores profitentur, et medieus 
quisque peritissimus affirmat, duo momenta, quae marchiae maximae esse perniciei 
vox etiam populi est. In alteram partem sunt aqua inundationes marina praecedente 
sive autumno sive vere, maxime ei delapsus, quo opus est, non habent, ut aqua 
effusa stagnet. Sunt tarnen etiam aquae dulces post imbres et nives continuos et 
magnos coeuntes, quae praecedente sive autumno sive vere a coelo delapsae sunt. 
In quo id, quod aquarum derivandarum ratio annis postremis tarn exculta inque me- 
liorem conditionem institute est, praeterea, quod aetates eorundem annorum sirnul 
erant frigidiores, maxirni ad amovendas epidemias febriculosas annis recentissimis erat 
momenti. Inundatfo sola tarnen ad producendam epidemiam non sufficit, quum vel 
potius febri oriundae tempestas vehementer humida obstet, nec post maximas inun 
dationes secutas esse epidemias saepe videmus. Accedat igitur necesse est novum 
quoddam momentum alterum, quod est temperatura vehementer aucta atque elatior. 
Itaque undique probatum est atque certissimum, aestatibus solis calidis invasisse epi 
demias, easque perniciosissimas ingruere, si forte post autuinnum sive ver multa in- 
undatione abundans, aestas sequitur calidissima. Probari deinde potest, primos tum 
semper febris casus in regionibus apparere, quae erant inundatae. Epidernia anni 
1826 vel pessime auditur, ubi post inundationem an. 1825 universe effusam aestas 
secuta est calidissima. Afferre possem plura etiam testimonia. Quidnam sit, in quo 
haec caloris vis pestifera praecedentibus inundationibus posita sit, id ipsurn manifesto' 
ostendere, difficile est, nec equidem plura afferre audeo, sed singula tantum, rem 
magis indicantia, quam illustrantia. Naturale fit, ut vitia hominum incolentium in 
superiore dicta, voracitas ilia mosque nimis mane lecto surgendi, regnante calore, se 
reddant perniciosiora. Accedit, ut aqua, vegetabilibus completa, majore calore facilius 
ita putescat, ut saepe aquam bibendam aestatis tempore invenierim colore herbaceo, 
non raro male redolentem ipsamque foetidam, infusoriis plenissimarn. Deinde ne omit- 
tam, potiones etiam alias ab operariis in agrurn securn portatas celerius atque facilius 
corrumpi acidasque fieri, inter quas cerevisiam. 
Afferenti mihi haec omnia momenta ad epidemiam producendam valentia, pri- 
maria tarnen causa in alia re posita esse, a calore etiam probata, videtur. Quis enim 
inter omnes illos, qui in marchia nati sunt, non vidit, vaporum straturas humidorum, 
binos vel tres pedes altas, super summam terrain stratas easque vesperibus aestivis 
multos pedes altas, albidas, ut, qui permeat, non solum pedibus, sed toto corpore sit 
uvidus. Vapores plerumque foetidissime redolent, quorum in partibus arte chemica 
disquirendis hoc loco ne nimis mores, hoc solum contendo, praeter partes, vapori 
palustri vulgo insitas, nullas inesse ei proprias et singuläres. Itaque quamvis profitear 
hujus miasmatis naturam et indolem. a me non esse exploratam, vim tarnen ejus 
damnosam ex eo intelligere velirn, quod et dornus habitatienesque et vias viatoresque 
vapore illo huinido tamquam velatos esse vidi. Quanam vero ratione calor hanc
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.