erit, curandi copiarn proximis diebus post utraque manu me occupatissimum habi-
turam esse. Morbus vehementer ingruere vulgo coepit epidemicus annis 1614, 1640,
1699, 1734, 1791, inque primis an. 1826; evenit mitior ceteris annis, quum vel mul-
torum annorum intervallis Marchiam oinnino non infestaverit; sic nunc deest Eider-
stadiae morbus inde ab anno 1847. Ex eo intelligas, quanta vi morbus provebat,
quod Friedlieb physicus anni 1826 mense Augusta nullam in Eiderstadia domum fere
fuisse dixit, quin homines febri affectos in se haberet, immo domum felicem praedi-
cari debuisse earn, qui vel unum haberet hominem febri liberum. Hominum 5367
Ritzebütteliam praefecturam habitantium anni 1826 aestate autumnoque febri afficie-
bantur. tribus millibus ducentis triginta sex non pauciores.
Causas explorare, ex quibus epidemiae omnis impetus semper pependerit, im
primis certe judicare, quatenus terrarum conditiones ad epidemiam pertineant, per-
difficile est. Si alteram in partem negare nequimus, solum Marchiae lutosum ad
proferendam febrern inultum conferre, quum regionibus mari quidem adjectis, sed
editioribus, morbus numquam appareat, in alteram partem in hoc posita omnis causa
esse non potest, quoniam complurium annorum intervallis genus illud febriculosum
abfuisse videmus.
Causas quum investigarim, quae essent ex quibus maxime febris penderet,
quamvis dubium illud miasma, quod dicitur, invitus in memoriam redegerim, q,on
potui tarnen, quin in hoc omnein causam posuerim. Etsi enirn de miasmate sententias
illas tarn quam pueriles, quarum auctores ante hos triginta annos vixerunt, Friedlieb
aliique medici aequales, non sine risu nos despicere solemus: despiciendo tarnen nulla
explicandi ratio alia oblata est, quare quum miasma, idque palustre vel lutosum, hoc
loco sine ulla dubitatione instituam morbi causam, id intelligo tale, a quali proximus
pendeat morbus, — verbum tantum pro re, quae accuratius definiri nequit. Itaque
quum causas afferam, quae miasma producere possunt, eas simul intelligo epidemiam
quoque producentes.
Harum causarum genus, quod dicitur praedisponentium a genere, occasione
certisque conditionibus ad epidemiam invitandam allato distingui potest. Illud genus
causarum praedisponentium, vel ut verbo utar graeco, endemiarum, intelligo ex terrae
situ et soli conditione, sicut ex habitantium moribus oriri. De quo breviter afferam
haec:
A. De causis praedisponentibus.
Aceurata locorum in Marchia sitorum descriptio non pertinet ad rem, hoc
tarnen huic loco apte inserendum videtur.
Post ingentem eruptionem, qua ex interioribus terrae continentis partibus in
mare aquae ante haec millia annorum prorupisse putantur, quum ad finem haec ter
rarum turba venisset, naturali factum est necessitate, instante iterum tranquillitate, ut
partes non solum ex terra continenti orae patriae nostrae, in occidentem vergentis,