Full text: (Band IV.)

10 
praemissis, concoquendi facultatem meliorem reddere medici solent. Quem ad finem 
praebetur natrum bicarbonicum, Chlorammonium, remedia amara ceteraque pauca. Nec 
tarnen licet ipsum febrifugum nimis cunctari, quod quidem semper fere bene feretur. 
Febrifugum plerumque est chininum ; alia febrifuga quae secuta sint nescio. In prae- 
bendo chinino rationem medici sequunter in intermittent! usitatam, at utile est, febri 
fugum ratione prophylactione diebus usitatis reiterare. Quomodo semper fere ad 
morbum tollendum satis valet. Quo sublato, curatio subsequens accurate adhiberi 
debet, et quae ad cibos, sanescenti praebendos, et quae ad totam gerendi rationem 
pertinet, quum alioquin non solum tardior sit convalescendi progressus, sed etiam 
recidivae aliique morbi instent. Difficile esse potest, adhibendi febrifugi momentum 
recte judicare, si vehementer febris aut anteponit aut postponit. Febri magis proce- 
dente, quum certa plerumque forma appareat, utilius esse dicitur, febrifugi usum in 
aliud tempus differre. Casibus nimis productis aegrisque malae constitution^ chininum 
adhibitum non sufficit. Saepe chinino cum opio aut cum remediis amaris conjuncto 
id saepe assequeris, quod solo chinino non potueris assequi. in aliis etiam casibus, 
imprimis postquam chininum ratione convenienti jam adhibitum est, febris eo vincitur, 
quod chinini usus in tempus diflertur satis posterius, aut quod, si antea portiones 
datae sunt majores, tum portiones praeb'entur minores et sic ex contrario. Ultimum 
refugium, perinde atque in febri intermittent! tenaci in eo inest, . quod aegrotus in 
aliam terrae regionem, eamque quidem editiorem, quae Geest dicitur, a marchia quam 
maxirne remotam, transfertur. 
Recidiva simili ratione, qua morbus praecedens, curanda est. Morborum cura 
tio consecutorum alia non est, quam quae universa lege therapeutica ad eos pertinent!, 
praescripta est. 
Brevia quaetlam de epidemia longius atque vehementius grassata nec non 
de ratione, quae inter febrem Marchiae, quae dicitur, intercedat et febres 
in regione aequinoctiali grassatas. 
Descriptione mea superiore genus febriculosum post Marchiam ditum ita exegi, 
quale et in plerisque epidemiis minus gravibus et maxime in provincia Eiderstadensi 
inde ab anno 1826 observatum sit. 
At animo conspiciemus morbi quasi imaginem multa ratione aliam, si ca au- 
dierimus, quae de epidemiis gravissimis, quae grassatae sunt anno 1614, deinde an. 
1640, mox an. 1699, tum an. 1734, postea an. 1791, denique an 1826 observata et 
literis tradita sunt. 
At epidemiae indiciis et processu inter se ita differunt, ut de singula epidemia 
in omnem partem satis hoc loco non possit tractari. Epidemia anno grassata 1826, 
ea quidem optime descripta, haec fere fuisse nobis videtur. Exstitit per temporis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.