Fried. Hoffmann, De febre maligna Marchiae epidemia 1699.
Hannaeus, De febribus Eiderostadenses corripientibus epideinicis. Dissertatio inau-
guralis. Hafniae 1735.
F. C. Luders, Kirchenprobst, Abhandlung von der Marschkrankheit, die unter dem
Namen Stoppelfieber bekannt ist. Flensburg 1761.
Dohrn, Dr., Physikus in Heide, Küstenepidemie von 1826, insbesondere in Norderdit-
marschen. Altona 1827.
Dohrn, Physikus in Heide, Altonaer Mercur von 1826, No. 168.
Friedlieb, Dr., Physikus in Husum, Bericht über die re- und intermittirenden Krank
heiten und Marschfieber im Husumer Physikatsdistrict, besonders im Jahre 1826,
27, 28, 29.
Dr. Hachmann, Die Epidemie in Ritzebüttel, im Hamburger Gebiet 1826.
Dr. Wendt, Kritisk Resultat angaaende en i Aaret 1826 herskende Epidemie. Kiöben-
havn 1831.
Mama, Ueber die Kaltfie erepidemie auf Lange 1 and 1826.
De febre Marschiae, quae dicitur.
(Nomina eidem morbo apposita lingua vernacula sunt : Aehrenseuche, Stoppelseuche.)
In febris genere, quod titulus perhibet, stadium prodromorum si apparet, in-
commodis gastricis diu manentibus atque levibus constsft, nec non universa lassitudine,
ut hominem pigeat oinnis operae antecedentis. Usitatum est, quod febris primum
apparet
I. ex stadio remittentis.
Comprehenditur homo subito, tempore, ut solet, meridiano, trigoie jactanti,
succedente ardore atque sudore. Accedunt dolores vehementes et contrahentes in
regione epigastrica, ructus, abdominis tympanitis, flatulentia. In plensqne casibus
simul aeger de pressione ipsisque doloribus magnis in regione biliosa queritur; re-
giones et epigastrica - et biliosa pressione irritantur et abdomen efiatum quidem est
nec tarnen dolorosum. Febris naturam induit remittentein ; pulsus plentis et mode-
ratus est et raris casibus apprime frequens. Deinde celerrime accedunt cetera omnia
gastritidis indicia acutae. Crescit circa praecordia angor, sequitur nausea et brevi
post vomitus. Lingua crasse et late contegitur, sitis adest plerumque vehemens, cutis
tactu est calidissima, facies et oculi sanguine abundantes turgescunt. Primum ciborum,
quod reliquum est vornitu ejicitur, deinde ejectum magis magisque fit subviride, bilio-
sum, amarum.
Morbus rarioribus casibus in hac gastritidis acutae similitudine sola acquiescit,
sed compluribus alia accedunt indicia, quae morbum ad gastroenteritidis similitudinem
magis commutant. Sequuntur enim alvi dejectiones vehementes atque turbidae, inter-
dum etiam quasi prosilientes, quales usitatae sunt in proctitide. Quae faecium ejectiones