10
patet, optiinos exitus apparuisse, si per 1—2 hebdomades setaceum applicaretur, eos-
dem autem incisione facta aut non facta. Norris setaceum valde commendat, cora-
parationes autem ab Oppenheim factae non aeque huic operationi favent. In anti-
brachio et crure meliores exitus inde videntur, quam in humero et femore; sed in his
pseudarthroses omnino difficilius sanantur. Ceterum methodus ab Oppenheim inventa
optima esse videtur: duo setacea hinc illincque juxta fragmenta per partes molles
transmittit, quae removet, postquam suppuratio coepit. Ipse bonum exitum inde vidit.
Somme feliciter rationem adhibuit hanc: ab altera pseudarthrosis parte duas acus tri-
quetras hinc illinc ita per partes molles juxta fragmenta praetermisit, ut utraque acus
in altera parte per eandem aperturam appareret; tum per cannulas filum platineum
transmisit et partes molles inter utrumque quo acus infixerat punctum persecuit; filum
deinde quasi ligaturam paullatim strictius ita contorsit, ut ligamenta fibrosa inter
media scinderentur. Forsan quoque adhiberi posset ratio quantum novi nondum com-
mendata haec, ut pro ligatura simplici apparatus galvanocausticus a Middeldorpf
inventus abhiberetur; tune uno tenore massae intermediae scinderentur et simul cau-
terisatio fieret. Canterisatio enim vario modo nonnumquam bono eventu adhibita
est, praesertim ita, ut quurn alterum fragmentum resectum esset alterum butyro An-
timonii aut kali caustico illineretur. Mayor plures pseudarthroses cauterisatione sub
cutanea sanavit: acus triqueträs per pseudarthrosin transmittit, cannulas relinquit et
in eas fila ferrea in aqua fervida calefacta immittit, quibus inflammatio idonea exci-
tatur. Sectio subcutanea massae ligamentosae et superficierum fragmentorum rasura
a Ch. Bell commendata sed adhuc modo infausto exitu facta est. Attamen haeo me
thodus pluribus experimentis digna esse mihi videtur, quum propter analogiam
optima de ea sperare liceat. Terebratio fragmentorum cum aut sine sequente cono-
rurn eburneorum adactione a Dieffenbach primo inventa et facta ipsius ossis inflam-
mationem reactivam intendit, et jam gravior est. Quamquam in casu primo nostro
haec operatio effectum nullum praebuit, tarnen exitus ab aliis observati earn repetere
hortantur. Dieffenbach a 5 pseudarthrosibus, in quibus hanc operationem fecit, 4
sanavit, Paul a 4 pseudarthrosibus 3 ita sanavit, Detmold et Brainard unam quisque
pseudarthrosin hoc modo sanaverunt.
Ultimum refugium semper resectio erit, operatio gravis nec omnino periculi
expers. Prirnum a White a. 1760 facta est, et postea a inultis saepe optimo eventu.
Hac operatione vulnus ossis plane recens efficitur et pseudarthrosis in fracturam re-
centern cum vulnere complicatam inde mutatur. Secundum comparationes a Malgaigne
factas pseudarthrosum humeri dimidia fere pars hac operatione sanata est, pseud-
arthrosum femoris magis etiarn parte dimidia, sed quartus quisque periit. In ceteris
ossibus multo meliores erant exitus. Semper, si fieri potest, utrumque fragmentum
resecetur; sola rasio aut cauterisatio superficierum fragmentorum periculum non im-
minuit nec tarn certa est in effectu; modo si difficillimum est, utrumque fragmentum