pleruraque resectione opus erit, quum mitioribus remediis resistant. Hujus sententiae
exemplum gravissiinum casus noster primus est.
In pseudarthrosum curatione natura, ut Malgaigne poetice ait, viam nobis in-
dicavit. Duos casus narrat, ubi lapsu in membrum, in quo pseudarthrosis erat, et
erysipelate, quod forte accidit, pseudarthroses sanatae sunt. Nova ergo inflammatione
opus est ad sanationem. In eo autern cum Malgaigne non consentio, quod dicit,
nonnisi partium mollium, quae pseudarthrosin circumdent, inflammatione opus esse.
Nam maxima quidein exsudati pars ab iis exhibetur, attamen ad callum osseum for-
mandum certe etiarn exsudatione aliqua ex periosteo et ipso osse opus est. Curandi
rationes non solum, quod Malgaigne opinatur, partium mollium inflammationem
spectant, sed omnes simul majorem hyperaemiam et inde activitatem auctam in ipso
osse excitant, nonnullae etiarn, ut fricatio fragmentorum inter se et eorurn terebratio,
recta via inflammationem ossis reaetivam intendunt.
Saepe omnino nulla ipsius pseudarthrosis curatione opus est, sed sufficit, re-
spicere causas, plerumque ergo therapiam fracturae, quae antecedebat, non justam.
Ita si ademptio victus aut stimuli consueti adfuit, saepe sufficit, viotum largiorem et
potatoribus spirituosa dare, cujus rei exemplum perspicuum casus noster secundus est.
Conditiones iniquae tollendae , dyscrasiae sanandae sunt.
Si, ut plerumque, mobilitas fragmentorum in vinculis laxioribus non justis
fracturae non sanatae causa est, saepe diu etiarn postquam fractura accidit vinculum
astrictum immobilitatem absolutam efficiens consequenter continuatum ad pseud
arthrosin sanandam sufficit, quod exemplis idoneis a Bonnet traditis probatur (Gaz.
medicale Sept. 1839); in casu nostro prirno frustra haec ratio adhibita est. Non
solum immobilitate fragmentorum perfecta, sed etiarn inflammationem excitando
methodus ab Amesbury inventa proficit; hie vinculum astrictum adhibet et pres-
sionem localem fortern in regione pseudarthrosis facit, ut dolor vehemens ibi ex-
sistat; optimos inde eventus se vidisse profitetur. Ad pseudarthroses femoris sa-
nandas, si fractura obliqua et dislocatio longitudinalis adest, extensio permanens, quae
apparatu aequilibriali a Mojsisowicz invento et a Middeldorpf modificato vi paullatim
augenda efflcitur, remedium optimum est. Methodus ilia praesertim a Paul cornmen-
datur; idem et Middeldorpf 8 pseudarthroses hoc modo sanaverunt. Apparatus file
effectum habet hunc, ut, dum repositio paullatim fit, qua ligamenta fibrosa rumpuntur
aut extenduntur, simul inflammatio excitetur, qua sanatio perfecta adjuvatur. Quod
ad therapiam internam, duo inprimis remedia a variis praedicantur. Primum mentio-
nem facere volo remedii, quod quomodo et cur effectum in hac affectione habeat
omnino ignari suinus, et in cujus gratiam nihil citari potest, nisi commendatio mul-
torum summorum chirurgorum: hydrargyrum id est usque ad salivationem datum,
praesertim a Fleury adhibitum et postea saepe optirno eventu. Facilius intellectu
effectus alterius remedii videtur, quod nuper primum in usurri venit, calcariae phos-