7
videtur, quam dicat, pseudarthrosin semper existere, ubi contaetus non perfeetus frag-
mentorum adsit. Ossiurn quidem, quae, si frangantur, non plane coaptari possunt,
fracturas semper fere sub forma pseudarthrosis sanatas videmus, ut patellae, olecrani,
processus coronoidei ulnae, attamen exempla non dubia ab aliis auctoribus descripta
invenio, ubi conjunctio ossea etiam inter ea fragmenta accidit, quae spatio disjuncta
erant. Id vero puto, pseudarthrosin, si adsit, plerumque ex illa causa ortam esse.
Norris inter 44 pseudarthroses 22 ex illa causa ortas invenit; etiam in casu primo
nostro haec causa affuit. Eodem modo exercitium praematurum membri pseudarthrosin
efficere potest. Deinde secundum observationes, quas Rognetta fecit (Gaz. medicale
1834) vincula praemature adhibita formationi calli obstare videntur; idem efficit, quod
jam A. Pare observabat et experimenta cum animalibus facta probaverunt, strictura
vinculorum nimis fortis, non autem, ut Malgaigne ait, nisi praemature vincula adhibentur,
quia postea strictura sanationem adjuvat. Videtur quidem, pressuram inter primam
reactivam inflammationem factum hanc inflammationem ad sanationem utilem exstin-
guere et resorptionem exsudati ad callurn formandum necessarii excitar.e. Aliter vin
cula per nimiurn tempus continuata nocent, quod Cloquet praesertim praedicavit:
pressura longinqua nutritio insufficiens, atonia et atrophia partium mollium in regione
fracturae nascitur, quod formationem calli impedit; denique status inde nasci potest,
quem Cloquet scorbutum localem vocat: epidermis solvitur, transsudata haemorrhagica
in partibus mollibus videntur, denique gangraena accidere potest. Porro abusus topi-
corum fluidorum, fomentorum et irrigationum formationi calli obstare potest. Nivet
inter 8 fracturas complicatas irrigationibus curatas duas modo tempore justo sanatas
invenit.
Hic non locus est, accuratius examinare fracturarum therapiam, id autem me-
morare volo, ad pseudarthrosin prohibendam id summum valere mihi videri, ut vin
cula semper adhibeantur, quae dislocation! et motui fragmentorum quam maxime
obstent, sed neque praemature nec diutius applicentur. Vinculum immobile permanens,
primurn a Seutin commendatum, saepissime praestantissimum erit.
Plures pseudarthrosum species praesertim a Norris descriptae sunt, quae omnes
sub duabus formis supponi posse mihi videntur. Aut fragmenta massa fibrosa et liga-
mentis arctius aut laxius inter se juncta sunt, dum ipsae superficies fracturae aut
coaptatae sunt aut dislocatio adesse potest; haec forma saepius invenitur; aut, ut in
casu primo nostro, fragmenta in circuitu ligamentis fibrosis conjuncta sunt, dum
superficies terendo laevigatae inter se contingunt; haec forma est, quae a nonnullis
ut diarthrosis vera describitur. Haec varictas, quae autem nisi operatione facta diffi-
ciliter nosci potest, quod ad praxin nonnullius momenti esse mihi videtur, quum, quod
ex analogia cum articulatione vera effici potest, multo difficilior sanatio, ergo anky
losis, in iis pseudarthrosibus futura sit, quae diarthrosi similes sunt; ad eas sanandas