12
dius ulnaque et ad certum niodum arcetur et supinationis et pronationis curriculum,
Porro vero haec cartilage., superficiei radialis quasi continuationem formans talis est
qualis ope omnino fieri potuerunt liberi rnanus motus, dum ulna, perpetuo unin eun-
demque locum obtinens nullum impedimentum motibus offert.
Iuncturae sternoclavicularis cartilago ineniscoidea meniscis veris jam est multo
similior. Nam, quamvis sit praecipue ligamentum, quo claviculae antrorsurn et intror-
sum deviatio impediatur, tarnen ea adjuvante rnajore mobilitatis modo gaudet articula-
tio, ut jam supra satis doeuimus.
Hi duo spurii menisci compluribus momentis a veris differunt;
Spuriorum meniscorum insertiones semper in duobus, sibi directe oppositis
ossibus sitae sunt, dum ipsi veri menisci omnino uni magis adhaerent ossi neque cum
altero urnquam directe sint conjuncti sed per membranam capsularem aliasque partes
ligamentosas. Menisci spurii in quovis juncturae situ unum eundemque locum obti-
nent, dum veri menisci in ossiuin superficiebus possunt plus minus moveri et removeri-
Ipsi veri menisci in iis tantum inveniuntur articulis, quorum superficies glenoidales,
quod ad forinae et magnitudinis rationem, discrepant, dum ginglymi et rotulae meclia-
nismi coinbinationem offerunt et horizontalem ilium labendi motum, quo nulla alia
corporis hurnani articulatio fruitur.
Articulatio mandibularis eo gaudet menisco utrimque excavato, quod utrumque
et mandibula et tuberculum articulare, est convexum neque ulla articulatio potest
duabus penitus convexis componi superficiebus glenoidalibus. Ex iis, quae supra de
hoc menisco diximus satis apparet, omnia huic menisco esse tribuenda, quae veris me
niscis, ut modo exposuimus, tribui possunt. Si aperitur os in menisco suo rotatur
mandibula, dum meniscus in tuberculum articulare paullo antrorsurn labitur, adjuvante
musculo pterygoideo externo. Longum esset, si omnia repetere vellemus, quae de hujus
articulationis mechanisino ab autoribus nostrae aetatis proinulgata sunt.
Juncturae genu cartilagines semilunares superficiei tibialis profunditatem augent
et talem formant cavitatem, qualis statiin variis femoris dimensionibus sese accom-
modat. Porro ipsis meniscis adjuvantibus, articulatio tibiolemoralis quasi in duos di
visa est artieulos, qui eminentia intermedia et ligamentis cruciatis sunt separati, quo
rum alter in condylo interno motum stabilem, alter in condylo externo motum varium
exhibet, quo fit, ut condylus internus sit omnium genu motuum centrum, quod
circa circulos suos describit condylus fexternus. Quonam modo inter hos motus sese
habeant menisci, jam supra diximus. Quain falso igitur hi menisci pro pulvinaribus
habeantur, jam inde patet, quod, quamvis sint interpositi inter femur et tibiarn, tarnen
horum ossium mediae partes in omnibus articuli sitibus directe tanguntur, ita, ut quis-
que ictus ab uno osse via directa in alterum sibi oppositum transferatur. Menisci
vero, ut motibus effectis comprimantur, fieri non potest propterea, quod una cum os
sibus moventur et removentur ita, ut omnein pressionem fugiant.