cum sterno menisci conjunctionem. Haud negligenda est menisci cum capsula et
ligamento interclaviculari connexio, quae est undique firmissima, praeter locum, ubi
in primae costae cartilagine movetur clavicula. Hie enim, ut jam supra vidimus laxa
est membrana capsularis, omnibusque iis fibris accessoriis caret, quibus reliquas cap-
sulae partes adjuvat meniscus. Antice quoque adinodum liber est menisci inferior
margo, quamvis minus quam loco modo monito, quum in juncturae costosternalis vici-
nia permultae obsei’ventur menisci fibrae. Introrsum vero, quod maximum interest,
paullisper distans a sternali illo, jam supra descripto tubere articulari, in incisura
semilunari parvulum invenitur tuberculum, cui ligamentulum quoddam, fere rhomboi-
deum annectitur, quod, etsi parvum, magna tarnen gaudet firmitudine. Hocce liga-
mentum a menisci interiore termino profectum, sola membrana synoviali obtectum,
summopere intenditur, quando in pectoris cavitatem detrudere vis claviculam, nullum
vero rotationibus opponit impedimentum. Hinc patet, juncturam sternoclavicularem
esse sitam perpendiculariter in claviculae axi longitudinali, banc articulationem duas
offerre cavitates glenoidales a se invicern segregatas, quarum altera antrorsum et in
trorsum spectans inter meniscum et sternum sita est, altera vero inter meniscum et
claviculam extrorsum et retrorsum collocata exstat. Meniscus autem, quamvis in
variis hominibus varias ineat adhaesiones, ut ita dicam accessorias, semper firmissime
ad claviculae anteriorem et interiorem, ad sterni exteriorem et posteriorem partem
affixus est. Invenimus deinde, experimentis institutis, hunc eundem meniscum, omni
bus remotis aliis ligamentis firmissimum et robustissimum esse ligamentam, quo onmis
impediatur claviculae in anteriorem pectoris faciem deviatio.
Si quaerimus, quern ad finem tabs sit hie apparatus, qualem reperiinus, hocce
videtur esse verisimillimuin: Duplex fieri potest claviculae in sterno motus. Ktenim
clavicula aut de sterni illo tuberculo articulari delabitur, aut rotatur. Quae vero rota-
tio, quanti sit momenti tota juncturae structura satis docetur. Ad tnajorem rotationis
modum necessaria erat duplex et inter varias partes distributa cavitas glenoidalis.
Tali enim modo ligamenti intraarticularis (id enim est ille meniscus) vis simul cum
libero articulationis motu effici potuit, dum meniscus rigidus ipse vix motus peracti
particeps fit. Hujus quidein rotationis centrum minime est situm in juncturae media
parte, sed in tuberculo illo articulari, quo fit, ut exterior claviculae pars majores per-
ficiat circulos, quam interior. Quare tain laxam invenimus. inembranae capsularis
partem illam in primae costae cartilagine jacentem, atque eadem ex ratione ligamen
tulum illud rhomboideum, quod supra descripsimus jam ad impediendam claviculae
in pectoris cavitatem deviationem sufficit.
III. Articulationis mandibularis descriptio.
Mandibulae convexus condylus in ossis temporum superficie articulari movetur,
cujus, ab anteriore tuberculi articularis margine fere usque ad fissuram Glaseri perti-