5
nullo modo reperi, flexio enim ulnaris cartilaginis compressione minime perficitur, sed
eo, quod totus carpus in ipsa antibrachii superficie glenoidali (circulari fere modo)
radium versus movetur, quo fit ut pressio super totam superficiem glenoidalem distri-
buatur. Quod contra, flexione adhibita radiali vacuum exstaret spatium inter ipsum
meniscum et ossis triquetri superficiem glenoidalem nisi aeris pressione hoc expleretur
adiposissima illa membrana capsulari. Praeterea vero jam propter duritiem suam non
potest comprimi.
II. Cartilage interarticularis junetürae sternoclavicularis.
Hujus menisci descriptioni praecedat sterni claviculaeque superficiei glenoidalis
delineatio.
Claviculae extremitas sternalis duo praebet segmenta, quorum alterum, intror-
sum et paullo antrorsum sjtum cartilaginis intraarticularis origine ornnino tegitur dum
alterum, extrorsum et magis retrorsum spectans superficiem glenoidalem apertam et
liberam format, simillimam auriculae humanae, cujus helix paullo reflexa est. Super
ficies haecce glenoidalis ubi primae costae cartilaginem tangit incisuram offert, sellam
simulantem, quae quasi est continuatio profundae fossae in njedia claviculae parte
sitae, qua fit baud negligendus sulcus, quicum cartilaginis meniscoideae subjacentis
jugum congruit. Sterni superficies glenoidalis eodem modo dividenda est in duo seg
menta, quorum alterum introrsum situm tuberculum format, admodum prominens, cujus
apex fere est triangularis. Hujus tuberculi latus exterius et anterius in magnam tran
sit incisuram, quae est convexa a pectore in tergum, concava a dextro in sinistrum,
itaque ephipii quasi praebet formam claviculae fossae antea descriptae respondentem.
Haec quidem incisura alterum est superficiei glenoidales segmentum. Observan-
dum, tarnen hujus juncturae conformationem tarn variam esse, vix ut cum nullo
alio articulo conferri possit. Hoc inde repetendum videtur, quod hujus articu-
lationis, potius claviculae inclinatio horizontalis diversa oft’ertur, quin in utraque ejus-
dem hominis junctura sternoclaviculari. Quae res, quantam exerceat vim in superfi-
cierum articularium formam facillime quisque intelliget; hocce enim discrimen interdum
angulum triginta gradus excedentem efficit.
Ipsius menisci penitus fibrocartilaginosi forma secundum rei naturam cum
superficierum articularium congruit, quibuscu.m binas efficit cavitates articulares,
quarum altera, inter meniscum et clavicubim sita exteriorem et posteriorem juncturae
ambitum formans lateratim aliquot lineas claviculae limburn obtusum in primae costae
cartilagine jacentem transgreditur, ubi membrana capsularis magis tenuis est, quam in
ullo hujus juncturae loco. Altera cavitas glenoidalis, inter meniscum et sternum sita
anteriorem et interiorem hujus juncturae partem occupans usque ad menisci inser-
tionem in sternum et primae costae cartilaginem pertinet. Haec vero insertio per-
multas praebet variationes, tarnen vero retrorsum et extrorsum firmissimam invenimus