modo Bentleii coniecturam u. 172 ,spe lentus, iners, pauidusque futurh scribentis
probaueris 63 . hic quoque similia conponamus :
quaerit (et inuentis miser abs-
tinet ac timet uti)
res omnes timide gelideque mi
nistrat
spe lentus
pauidus futuri
querulus
Twv zpo; Tov ßlov irtßv/jLovTiv, zpo; to trvfitytpov föaiv
Ükk’ OV Zpo; TO XxkoV. izidvfl7]TIXOI xxl zpxv.Tiv.ol
xxrx to xdpio;. iovksuovat tu! xdpiet
v.xTB^uy!J.dvoi yxp eItrtV wirre zpotaiozolyxe ro yrjpx; ry
itikix, xxi yxp o (fyoßo; xxTx^vgff Tt; etrriv
ivtrtkziie; itx rrjv e/xzeiplxv. fäat ry ikziit
ietkol xxl zxvrx zpo(PoßrjTixot
oi d’vp.ol ö£eT; fidv tlmv xoß’evet; it. oiupTtxoi ein xxl
ovx evTpxzekot ovie (ftkoydkotoi.
contra alia discrepant, quae facile indagabit qui paullo accuratius utrumque locum
examinauerit. itaque cum neque uniuersa aetatum diuisio eadem sit apud utrumque
neque in uirorum descriptione ulla adpareat similitudo et in relicuis aetatibus tofidem
fere singulae res discrepent quot consentiunt, mihi quidem tutius uidetur statuere
Horatium haec non ex ipso Aristotele hausisse. omnino liic locus is est qui optime
deceat rhetorum scholas, in quibus ,plerumque rustici superstitiosi auari timidi secun
dum condicionem propositorum effingebantur‘ 64 atque baud dubie haec quoque mo-
rum cuiusque aetatis notatio saepissime instituebatur 65 . qua re ueri uidetur similius
inde Horatium sua petiisse nisi ex semet ipso hausit, aut si Aristotele usus est, certe
memoria potius fretus quam ipso libro adhibito id fecit.
Hoc modo ut iudicem eo quoque moueor quod alia indicia artis rhetoricae
Aristoteleae ab Horatio in usum uocatae equidem nulla deprehendere potui. sunt qui
dem pauca similia quae passim iam laudaui: ueluti ilia 3, 7 ovvofioiozxSs? 6 xxoitav del
rw zxd'yTixw; kdyovTt conparata sunt cum Horatii uersibus 99 seqq. (p. 29) et quae de
iambo dicuntur 3, 1 et 8 cum u. 79 seqq. (adn. 52). sed nihil in his est quod
iudicium modo propositum abicere nos cogat. quod si conparatio nostra Horatii et
Aristotelis- recte instituta est, perpauca apud utrumque tarn similia esse adparet quae
ille ex hoc expressisse uideatur: id uero constat consilium quod uterque secutus sit
plane diuersum esse. •
63 quisquis Horatium Aristotelis locum expressisse contendit, non poterit quin poetae uerba ex Bentleii sententia
constituat. nam id quidem efflei posse non credo, spe longum alium esse atque qui longinquas spes concipcre soleal;
neque auidus futuri idem est qui ab Aristotele iptki^taos dicitur. de quibus rebus quasi nihil Bentleius disputasset,
Orellius singulari iudicii inbecillitate inutilem uocat eius coniecturam, cum ne uno quidem exemplo conprobauerit spe
lentum ita explicari posse quo modo Forceilinium secutus ipse interpretalus est. at htc mos est ct istius uiri et multoruni
aliorum qui auctoritate sua interposita summi illius critici acumen sagacitatem doctrinam exemplorum copiam refutasse
sibi uidentur.
6,1 uerba sunt Quintiliani inst. orat. 6, 2, 17.
65 eodem modo Bernhardyus iudicat de epistula ad Pisones p. 12.