14
tro quinto de Neoptolemo Parianö disputans p. 360 dubitare non debuit quem Neopto-
lemum Porphyrio diceret. scripsit autem Neoptolemus cum conplura carmina epica,
tum grammatica opera, et xspl ykwtrijüv libros minimum tres (Athen. 11, 476 f ), unde
ö yXwairoypolcpoi; audiit (Strabo 13, 589), et rep! dtTTei'afiSv. hoc igitur scripum a scholiasta
Horatiano respici Meinekius putat. ,quein librum' inquit ,cum in unius asteismi ex-
plicatione consumptum esse incredibile sit, probabile est Neoptolemum etiam de
ceteris figuris exposuisse et dum id faceret etiam ea passim attulisse, quae praeceptis
de arte poetica similia essent‘. sed quamquam prorsus ex Alexandrinonnn more erat
in poematis a proposito degredi, in grammaticis tarnen libellis eiusmodi degressiones
male se haberent neque in libro explicandis ccareia/xoti; destinato ceteris figuris locus
erat, nedum eis ,quae praeceptis de arte poetica similia essent'. asteismi autem figu-
ram inultas formas conplecti ipse Meinekius paullo ante (p. 358) indicauit. neque
de dispersis quibusdam per alium librurn praeceptis de arte poetica cogitandum esse
ipse Porphyrio uidetur indicare, cum Horatium, qui sat multa praecepta in hac epi-
stula proponat, , non omnia sed eminentissima' tantum congessisse testetur. itaque
haud dubie recte Ed. Müllerus (Gesell. d. Theorie d. Kunst hei d. Alten 2 p. 270) et Orellius
(ed. III, uol. 2 p. 684) Neoptolemum censent iustum de arte poetica commentarium con-
scripsisse. et perquam male profecto Porphyrio locutus esset, si — quod per se
patet — Horatium in hunc librum quem de arte poetica inscripsisset praecepta de
arte poetica congessisse dixisset, neque hoc potius uoluisset dicere eum Neoptolemi
cognomine libro usum esse. nec denique est cur eiusmodi libellum a Neoptolemo
editurn esse incredibile sit 28 : quam facile uero fieri potuit ut alia huius operis mentio
ad nos non perueniret.
Hunc igitur librum Neoptolemi Horatius in suum usum uertisse traditur. at
per totarn nostram epistulam nihil adparet reconditions illius doctrinae qualis gram-
maticum Alexandrinum dccebat. praecepta enirn tantum non omnia simplicia sunt quaeque
non magna indigeant eruditione sed e subtili potius atque polito iudicio pulchrique et
decori sensu, qualis ipsi # Horatio inerat, manasse uideantur. neque sententiae illae in
quibus Horatio auctore quasi cardinem artis uersari uidimus Alexandrinorum indoli
et doctrinae satis conueniunt, cum neque unitati, quam utique obseruandam esse
28 quod Neoptolemum de epigrammatis scripsisse Athenaeus 10, 454 f testatur, id quidem ad titulos potius lapidi acriue
ineisos referendum uidetur quam ad commentarium aliquem de hoc pocsis genere scriptum. nam Athenaei uerba
haec sunt Ntom6i.t(üis f o Ilapiavos ly toi ni$l Imypu/juutioy ly XaXxij&ivi if yaiy Inl rov 0$k(Sv/utt/ov iuü ßuif i-
aroü. fivrjfutTos ImytyQilfOcu rluh to lniy(iuuii(! x. r. /. solebant autem iam ueteres corpora inscriptionum instilucrc,
quale tertius anthologiae Palatinae liber refert qui sic inscribitur ly Ki\txif, tl( tlv yctoy ‘-4nokko)yii)os, r/ ( c fjyrpus
’Amirov x.tti Kvfxlyovg, bity.Q&ftp«r« « nV tu arvlomvaiCKt lylyott.tio, wyr^arr« üyttykvfovs icrool«r, w s - vhotI-
ntx.Tfu. similes libri conmcinorantur Polemonis periegetoe qui arjji.oxonn( dicebatur (cf. Prelleri Polcmon. p. 1'2 seqq.)
jifpi Tuiy xccTtt nokng hry/pu/Jf-iürioy (Preller, p. 123 seqq), Philochori l'iuytJuyytnTu Attixu, Aristodemi Itu-
yi>(ifif.uaa dtjßuixuj Cratcri ifaiipUFfiÜTmy avyu-yuiyi). eonf. Boeckh. Corp. Inscr. Graec. uol. I praef. p. VIII. Franz,
elementa epigraph. Gr. p. 9.