Full text: (Band IV.)

7 
neglegentia plerisque poetis conmuni in uersibus fingertdis caueant neue Plautum 
ceterosque poetas antiquos Romanos, qui quamuis a multis summis laudibus elati arte 
careant, imitentur sed quam maxiine Graecorum explorent atque sequantur praeclara 
exempla (251—274). hoe Horatium, mouet ut dramaticam Graecorum et Romanorum 
poesin conponat atque conparet; quam ob rem primum tragoediae comoediaeque apud 
Graecos initia et progressus enarrat (275—284), deinde Romanos quoque poetas satis 
multum in hac arte profecisse ostendit; quorum conatus multo plus laudis mererentur,. 
nisi omnes limam operi adhibere supersederent: ab hoc igitur uitio, quod etiam 
epp. 2,1, 167 ciuibus suis exprobrat, etiam atque etiam Pisones dehortatur (275—294). 
hoc autem malum maxime inde manasse iudicat Horatius quod plerique Democritum 
secuti ingenium arti praestare existument; quam opinionem cum ipse inprobet,, 
festiue multoque cum sale exponit poetae gloriam sibi abiciendam esse: 
ergo fungar uice cotis, acutum 
reddere quae ferrum ualet exsors ipsa secandi: 
munus et officium nil scribens ipse docebo, 
unde parentur opes, quid alat formetque poetam, 
quid deceat quid non, quo uirtus quo ferat error (295—-308). 
Haec uerba quae ad postremam epistulae partem uiam muniunt quibusdam 
interpretibus totum carmen explicare eiusque argumentum continere uisa sunt; quod 
uix crediderim, cum recte monitum sit ita his uerbis uix locum inueniri potuisse 
minus aptum. sed id mihi quidem manifestum uidetur, uerbis illis dispositionem 
sequentium indicari, nec sine sale poeta, cum per totum carmen sententiarum conexum 
modo singulis praeceptis nude iuxta se positis modo intermixtis a proposito degressio- 
nibus uariasset atque occultauisset, iam ubi se magistri uice functurum professus est, 
suum sibi ordinem praescribere uidetur ad quem praecepta dirigat 18 . primum 
enim docet unde parentur opes, e sapiendo, ni mirurn, et accurata morum uitaeque 
cotidianae cognitione: ita prouisam rem uerba non inuita secutura neque afore qui 
plaudant (309—322). deinde ali formarique poetam praedicat liberali illa Grae 
corum disciplina, non sordida Romanorum institutione ad solum quaestum spectante 
(323—332). porro quid deceat quid non ita praecipit (333—365) ut, cum siinul 
utilitati atque uoluptati consulendum sit, et breuitate et ueritate opus esse doceat, quam 
siquis adsecutus fuerit eum laudatum iri (—346): quin paucis quibusdam delictis facile 
ignosci, modo ne aequo plura sint atque eadem semper (—365). id denique expli- 
caturus quo uirtus quo ferat error (366—476) non sine grauitate maiorem 
18 similiter, si recte Slrcubcri uerba intellcgo (I. 1. p. 43. 47 seq.), Mittcrmaycrus, cuius libcllum de Horatii ad 
Pisones epistula Schafnaburgi a. 1827 editum inspicere non potui, ad hos uersus extremam libri partem disposuisse uide- 
tur; quocum num in singulis mihi conueniat nescio. quod autem Streuberus, qui hunc conatum plane inprobat, de rebus 
illis uersibus indicatis in carmine nihil scriptum esse contendit, id leuius dictum est. nimis quidem anxic ut solet Rc- 
gelshergcrus ad hos uersus sequentia exegit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.