Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

5 
De consilio quod poeta in conscribenda epistula secutus sit haec inonuisse 
sufficiat. cum uero supra dixerimus hoc unum quoddam esse debere, iam ad seriem 
sententiarum nos conuertamus ac num haec cum consilio illo congruat consideremus. 
qui sententiarum conexus mirum est quam uarie a uiris doctis explanatus sit, eo 
magis mirum quoniam ipse poeta in hoc de quo agimus libello bene ac prudenter de 
ordine disputat u. 42 seqq. sed hoc ipso quod eorum quae dici debent alia statim pro- 
feruntur, alia eaque plurima differuntur ordo ut uenustior ita artificiosior euadit magisque 
grata uarietate moratur. atque in primis Horatium hoc suum praeceptum seruasse 
uidemus, qui ubique dispositionem non quasi digito monstrare sed ut bonus ingenuus- 
que poeta paullulum abscondere soleat. et ita demum omne fert punctum, ut admoni- 
tionibus atque praeceptis passim aptis locis alia intermisceat magis ad delectationem 
conparata 15 . attamen inesse certum ordinem poemati oportet, quem ut poetae esse 
dixi e primo obtutu remouere, ita legentis est indagare atque detegere. quod munus 
iam ita adgrediar ut relicuorum interpretum fere ratione non habita quem ordinem 
inesse ipse putem paucis explicem. 
Exorsus igitur ab adumbratione malae picturae, cuius singulae partes sibi non 
conueniant, unum quodque artis opus simplicem atque unam decere naturam ostendit 
Horatius (1—23) , quam non adsequaris nisi arte; qua qui carCnt speciem tantum 
recti (äigxv, non iirwj/j.tiv) habent eaque decepti totum ponere nesciunt, quippe in quo 
omnia congruere oporteat (24—37). maxime autem, ut horum errorem uitemus et 
artem ad adsequendam illam unitatem necessariam nobis conparare possimus, res quam 
tractaturi sumus pro uiribus eligenda est, cum ita demum aptus ordo contingat et 
facundia (38—44), cuius non exigua pars in uocabulis antiquis recte adhibendis uer- 
satur maximeque in nouis secundum certas quasdam leges fingendis (45—59), prop- 
terea quod et uetera non semper sufficiunt et usui obtemperandum est (60—72) 16 . 
praeter uocabula autem in carmine numeri ad materiam accedant necesse est, quorum 
origo quantum fieri poterat uariusque usus breuiter inlustratur, quos nisi quis ita 
adhibere seit ut ad rem tractandam apti sint unitatemque illam adiuuent, omnino is 
poeta non est (73—88). 
Haec bene inter se coniuncta esse et quam maxime conmune atque generale 
disputationis de uno aliquo poesis genere instituendae fundamentum continere adparet. 
iam uero propius ad propositum accedit poeta quaeque exin expositurus est, in eis 
semper scaenae scaenicaeque poesis habet rationein, eiusque cum adulescentem Ro- 
rnanum adloquatur maxime Romanae. lenis autem transitus a uariorum metrorum 
15 ueluti 63 seqq. 158 seqq. 326 seqq. 391 seqq. quibusque in fine insanus poeta describitur. 
16 quod Horatius hunc locum qui est de nouandis uocabulis tot uersibus tractat, cum pauciora sufficcrc uideantur, 
id hand dubio indc cxplicandum est quod noua illa sccta poctarum ob hanc ipsam rem male audiisse uidetur, Horatius 
uero nimis arlum sermonis ambitum detrcctabatur. certe etiam in epistula ad Florum scripta, 2, 2, 115 seqq., de cadem 
re pluribus exponit.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.