387 conmemoratur iam a Pompeio anno 55, •cum iterum consul magnificentissimos
ludos ederet, probandis fabulis praefectum (Cic. ad fam. 7, 1, 1) posteaque Augusto
inperante cum quattuor aliis iudicibus eodem officio functum esse 1 °. num uero recte
olim Orellius 11 suspicatus sit Satyros Pisonem in scaenam producturum fuisse perquam
dubium uidetur esse, cum recte Welckerus 12 et Bernhardyus 13 demonstrent Romanos
hoc dramatis genus numquam coluisse. nec tarnen probo Bernhardyum ita disputantem
,ihn (Horatium) beschäftigt einzig das theoretische Interesse, das der Kunstgeschichte, nicht
die Praxis, und rein in diesem Sinne berührt er, was die Kritik der Form und Oekono-
7nie für jene dramatische Spielart fordert 1 , quae ut melius intellegas ex eiusdem con-
mentatione supra laudata p. 15 haec libet adscribere ,Pisonis ut uoluntas et Studium
debuit consiliis seueris atque cautionibus regi, ne taedium lirnae, incuria sermonis,
artes poetillarum ambitiosae improuidam aetatem circumuenirent, ita doctrina iuuenilis
et uixdum inchoata notitiam requirebat rerum scenicarum. consentaneum igitur erat
ut historia Graecorum inuentorum cum descriptione morum, uariis sermonis rationibus,
denique numeris diligenter fingendis coniungeretur.... iam tironem fuisse Pisonem
et rebus idoneis leuiter imbutum declarat color praeceptorum ac submissa narrationum
uox et institutio subinde scholastica uel potius ad capturn puerilem accommodata....
habuit igitur Horatius cur uiribus suis parceret et liberalem doctrinam intra modicos
lines contineret ac seriem praeceptionis non modo relaxaret et in antractus deflecteret,
sed familiari etiam sermone callide temperaret 4 et quae secuntur. irnmo si adules-
centulum qui primum uersuum pangendorum periculum facturus erat instituere atque
in rectam uiam ducere uolebat Horatius, non debuit hoc officium ita explere ut in
carmine tironis usui destinato ,seriem dilucidam et filuin didacticae narrationi consen
taneum saepe desideres 4 (eiusdem uiri doctissimi uerba sunt 1. 1. p. 8). neque adhor-
tantis magistri sed cum comi quadam temperantia dissuadentis amici esse epistulam
supra indicatum est 14 .
10 hacc scholia Cruquiana ad sat. 1, 10, 38 tradunt similiaque ad ilium locum Acro aliis interprelamentis in-
miscet. nimis autem cautc Massonus (Q. Horatii Flacci uita , Lugd. Bat. 1708, p. 166) de hac re dubitat et quinque
illos iudices ad similitudinem totidem uirorum Athenis et in Sicilia iudicandis comoediis constitutorum fictos esse conicit,
cum nihil insit quod probari nequeat. sed quod Streuberus I. I scholium Cruquianum adfert quo Pisonem de fabula
scribenda cogitasse demonstret, non bene fecit. in illis enim scholiis ad art. poet. u. 386 haec adnotanlur ,olim ali-
quando. scripsit enim Piso tragoedias“. atqui Horatius illo loco non de tragoediis sciiptis sed quas Pisonem fortasse
scripturum esse suspicatur loquitur, itaque illa scholiastae explicatio una e multis illis, in Horatianis quoque scholiis
haud infrequentibus, est quas ex ipsis scriptorum uerbis conmcntatores finxerunt. similiter scholiasta codicis Vindoboncnsis
B apud Passow. p. CXXXI11I ,Horatius“ inquit ,facit hunc librurn ainicis suis, patri et filiis, quorum ruaior erat scriptor
co in o ed i a r u m
11 in prima Horatii editione, in cxcursu ad u. 220, uol. 2 p 657. postea uero Orellius hanc senlcnliam rctrac-
tasse uidetur, cum hie excursus in tertia certc editione deletus sit.
12 die griechischen Tragoedien 3 p. 1361 seqq.
13 Grundriss der römischen Litteratur, ed. Ill, adn. 287, p. 375.
11 acccdit Bcrnhardyi opinio quodam modo ad hanc quam c scholiasta Ilhenaugensi inedito Orellius ed. I, 2 p. 657
adfert ,Pisones, nobilissimi Romani, aliorum scripta reprehendi uidentes, ne suis publicatis idem contingeret timentes,
Horatium artis poeticae optimum praeceptorem ut eos in scribendo institucret rogauerunt“.