3
sparsa sunt 7 , quem autem Horatius dehortari uoluerit dubium esse non potest, cum
saepe dum praecepta sua dat Pisones maximeque filium maiorem adloquatur, ad
quem cum alia tum haec dicit (366)
o maior iuuenum, quamuis et uoce paterna
fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
recte concedi: consultus iuris et actor
causarum mediocris abest uirtute diserti
Messallae nec seit quantum Cascellius Aulus,
sed tarnen in pretio est: mediocribus esse poetis
non homines, non di, non concessere columnae.
et paullo postea (379) pergit
ludere qui nescit eampestribus abstinet armis
indoctusque pilae disciue trochiue quiescit,
ne spissae risum tollant inpune coronae:
qui nescit uersus tarnen audet fingere.
quae ne inhumanius in adulescentem dicta uideantur, addit quidem haec (385)
tu nihil inuita dices faciesue Minerua:
id tibi iudicium est, ea mens,
sed Pisonem tangi ex eis quae proxime secuntur patet, ubi ait
siquid tarnen olim
scripseris, in Maeci descendat iudicis aures
et patris et nostras, nonumque prematur in annum
membranis intus positis: delere licebit
quod non edideris; nescit uox missa reuerti.
longius haec persequi possum sed uix opus esse uidetur 8 , itaque quo modo Hil-
gcrsius 1. 1. p. 9 Astii iudicium 9 , argumenti a Wielando propositi nulla uel indicia uel
documenta in ipso carmine reperiri, probare potuerit non intellego. irnmo prorsus
ex more epistularum Horatianarum est, ut quae doceat utpote in epistula proposita
primum ac potissimum eurn spectent ad quem scripta est epistula, tum dernum ad
alios quoque possint et, quoniam non tantum epistula sed poema etiam est, debeant referri.
Et mihi quidem non id modo constare uidetur Pisonem maiorem de carmine
conponendo cogitasse, sed minime dubito quin fabulam scribere in aniino habuerit.
nam quoisum Horatius ducentis uersibus (89—288) de tragoedia comoediaque Grae-
corurn et Romanorum ageret, nisi eiusmodi consilium adulescenti fuisset? quocum
congruere uidetui quod Streuberus 1. 1. p. 88 monet Sp. Maecium Tarparn qui uersu
7 cf. 14 sqqq. 24 seqq. 32 seqq. SG scqq. H2scq, I36scqq. 297 scqq. 354 seqq. 372 scqq. 4l9seqq. 451 scqq.
8 cf. Streuberum I. I. p. 58.
8 de Platonis Phacdro, lenae 1801, p. 35.
I *