2
conaminibus spretis tertium interpretum genus neque artem poeticam Horatium scribere
uoluisse statuit neque in uitium ab ipso reprehensum incidisse, quod non potenter re
lecta ordine deseratur, sed inesse operi suum ordinem, eum tarnen non qualem in
arte esse deceat, sed e peculiari epistulae consilio profectum. quod quidem consilium
quale sit et ipsum disceptatur, cum alii satiram in sui saeculi poetas, praeeipue uero
in Romanorum drama libro Horatiano contineri, alii poetam aequales suos a uersibus
faciendis dehortari, alii denique signifero Wielando eum Pisonem filium natu maio-
rem siue omnino a poemate condendo siue a fabula scribenda deterrere iudicent.
quarum sententiarum qui quamque tueantur quaque ratione singuli inter se differant
enumerare neque ex consilio huius scriptionis nec opus est post copiosam Streuberi 5
breuioremque, quibusdam uero in rebus locupletiorem Hilgersii 6 enarrationem: hic
quid ipse sentiam breuiter exponere sufficit.
Quod si illud quod ipse poeta in principio epistulae ponit praeceptum de una
atque simplici poematis natura consideramus, unum quendam huius quoque operis
finern unumque consilium esse oportere concedemus. atqui statirn primis uersibus
Horatius poematis mail, quippe arte et unitate carentis, speciem adumbrat; denuo
extremis malum poetam salse describit a cunctis pariter uitatum atque derisum.
manifestum est finem epistulae ad initium redire; neque hoc sine causa factum esse
putabis, sed haec exempla aperte eo spectant ut monstranda difficultate dubioque
euentu uersus faciehdos dissuadeant. et similis consilii uestigia per totam epistulam
totam epistulam in duas partes bipartitas, quarum altera 196 ucrsuum ad patrcm et filios (6. 24. 38. 235. 268.270. 272.
291, quos locos qui inspexerit uidebit quam Icui fundamento haec disputatio nitatur), altera 249 uersuum ad filium natu
maiorem scripta sit ( 128. 153. 156. 183. 188. 366. 385. 387. 407. 426. 436); illam autcm a u. 24, bane a u. 366
incobal, totam denique epistulam u. 360 claudit. intra has partes plurimos uersus sedes conmutare iussit, id quod ita
defendere studet ut archetypum triginta sex paginarum fuisse statuat, quae singulae ternos denos uersus continuerint,
quattuor cxceptis, quarum duae duarum illarum partium extremae finguntur, duae ita conloeantur ut duas partes iterum
diuidant. bas paginas casu quodam fortuitö perturbatas esse Oltcma putat. mirus sane casus, qui Ciceronis si deo
placeret rragmentorum de fato nuper repertorum memoriam reuocat. nam quid de eo dicemus quod in una scheda pagina
septima et pagina uicesima prima, in alia deinde uicesima octaua et tertia decima, in alia uicesima quarta et decima, in
alia uudetricesima et tricesirna secunda conloeantur? hoc quidem nullo modo fieri potuit. neque minus insigne est quod
eadem pagina saepe uersus e maxime diuersis carminis partibus coniunguntur, uelut quod in pagina undecima archetypi hi
uersus fuisse dicuntur 131 — 135. 240—243. 136—139, in pagina uicesima 272—274. 263—269. 83—85. quam rem
quo modo expliccmus non habemus. qui deinde uersus abundabant cos ut spurios missis ambagibus eiecit tyranni instar
suo arbitrio omnia regentis miscrosque illos nimis obstinates rclegantis; sunt autcm hi: 65.66. 99. 100. 121. 254. 307.
308. 310. 333—37. 394. 395. 404 et gratia — 406 finis. quorum alii omissi sententiam pessundant, alii iam a
ueteribus grammaticis laudantur, uelut u. 65 a Seruio et Prisciano. quamquam igitur tarn uetusta perhibetur epistulae
interpolatio, tarnen in prima pagina octo tantuin uersus scripli fuisse dicuntur, scilicet ut quinque relicuorum spatium
titulus epistulae expleret: quem morem multo dernurn post inualuisse satis constat, ad haec omnia accedit mira quaedam
in singulis constituendis et disponendis iudicii peruersitas, ueluti cum liber finitur hoc uersu uerum operi longo fas
est obrepere sommirn. ,hanc epistolam ‘ inquit ,non immerito, suam ipse miratus industriam, opus longum appel-
lault‘. risum teneatis, amici.
. s de Q. Horatii l'lacci ad Pisones epistola, Basiliac 1839, p. 6—58,
6 de Quinti Horatii Flacci epistola ad Pisones, Bonnae 1840, p. 5—20. 55-58. cf. Diintzerurn, Kritik und Er
klärung der horazischen Gedichte, 4, 2 (Brunsuigae 1844) p. 342- 375.