Full text: (Band IV.)

C^uinti Horatii Hacci de arte poetica libro 1 uix ullum extat antiquitatis monumentum 
quod maiores uirorum doctorum turbas excitauerit atque de quo plures eaeque diuer- 
sissimae sententiae prolatae sint 2 . id tarnen hodie constat Horatii poema non esse 
congeriem singulorum praeceptorum inter se minime coniunctorum (quae sententia 
ab initio apud doctos obtinuit) neque minus certum est librum ilium non esse per- 
fectam omnibusque numeris absolutam artem, id quod non pauci ita efficere sibi uisi 
sunt ut uersibus transponendis eiciendisque nouurn ordinem constituerent. qua uia 
post Antonium Riccobonum, Danielem Heinsium, Ludouicum Desprezium, Petrinium, 
Boubierium 3 nostra memoria duo Bataui ingressi sunt, quorum alter Peerlkampus, uir 
egregius et de Horatii carminibus optime meritus, non sine magna iudicii leuitate 
hac quidem in re officio suo functus est, alter I. G. Ottema, dum certain quandam 
transponendorum uersuum norinam sequi sibi uidetur, et hac in re sibi non constitit 
et omnino summa temeritate se non abstinuit 4 . his denique paene desperantium 
1 hodie quidem pleriquc uiri docti Imnc librum epistulam ad Pisoncs inscrihunt. at cum Horatium neutra in- 
scriptione usum esse probabile sit, nobis tarnen ea opus sit ut brcuitcr baue eclogam indirare possimus (quam qui libri 
secundi epistulam tertiam nuncupant, non meminisse uidentur cam in codicibus manu scriptis uclcribusque editionibus 
quae ante Hcnricum Stephanum prodierunt ab epistulis prorsus diuclli), non nouurn aliquem titulum fingemus, sed prac- 
stabit eo uti quem libri manu scripti praebent. nam in Cruquii codicibus eclogam Q. Horatii Flacci de arte poetica libri 
nomine inscriptam fuissc certe ueri simile fit ex illius uerbis p. 309“j pro certo hoc adfirmare possum de optirno codice 
Gracuiano, cuius apographum a lano Broukhusio diligenlissime factum penes Hessium Rudolstadensem, uirum doctissimum, 
est cf. Obbarium, Zeitschrift für die Allerthumswissenschaft 1840 n. 0.7. 
2 oliin credcbatur iarn Q. Terentium Scaurum commcntariorum in hanc epistulam libros minimum deccm con- 
scripsisse. de qua re postquam primus dubitauit Eschcnburgius (in editionis Hurdianae epistularum ad Pisones et ad 
Augustum interpretationc Germanica I p. 374 seq.), bene nuper hunc errorem cxplosit G. Bernhardyus de Horatii 
epistola ad Pisoncs, Ilalac 1847, p. 4. scilicet apud Charisium p. 182 P. Icgilur ,imparitcr Horatius cpistolarum : 
uersibus impariter iunctis; ubi Q. Terentius Scaurus in commentariis in artem poeticam libroXaduerbium inquit 
figurauit*. sed idem Charisius p. 188 P. haec habet ,primus pro in primis, ut Maro: Troiac qui primus 
ab oris; ubi Q. Terentius Scaurus commentariis in artem poetieam libro X non qui ante omnes inquit sed ante 
quem nemo cst‘. deindc haec c peculiari aliquo scripto grammatico neque uero c commentario desumpta esse ubi 
particulae usus docet, quem optime inlustrauit Fr. Ritschelius parergon Plautinorum Terentianorumque uol I p. 302 seqq. 
3 a quibus quae factae sunt transpositiones P. Hofmann Peerlkampus (Q. Horatii Flacci epistola ad Pisorves. 
Lcidae 1845) reecnset. ccterum male Streuberus loco mox laudando p. 24 Bcntlcium quoque inter horum numerum 
rcltulit, qui duos uersus (45. 40.) sedem mutarc iussit idque haud dubie recte. • 
' Pecrlkampiani libri paueis ccnsuram Bernhardyus cgit I. I. p. 18 seqq.; allerum (cui titulus est: Q. Horatii 
Flacci epistola ad Pisones. disposuit I. G. Ottema. Leouardiae 1840) cognossc non uidetur. diuidit autern Ottema 
I
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.