Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

In festis academicis indicendis bene haud dubie a rnajoribus institutum est, ut ad 
publicam sollemnium celebrandorum renuntiationem ex ipsa eruditionis penu aliquid 
accederet, quo academia litterarum studia apud se nutnquarn intermissa testaretur. 
Universitas autem litterarum cum non ex docentibus tantum constet, sed alteram 
partem complectatur eorum qui discendo operam navant, nobis quidem accommoda- 
tissimum esse videtur, ut suum utraque pars ad festum diem agendum contribuat. 
Itaque quod jam duduin apud nos usu receptum est, ut ii qui hoc praefandi munus 
✓ 
in se susceperunt non semper sua in medium proferrent, sed interdum studiorum ab 
adolescentibus in litteris collocatorum primitias lectoribus commendarent, id ego nunc 
vel proptorea lubentissime arripui, ne in universitatis scriptis, quae nunc conjuncta et 
in unuin collecta quotannis eduntur, philosophorum ordo a jureconsultis medicisque 
fecunditate longe superari videatur. Nam in bis quidem ordinibus qui summos honores 
adepturus est, dissertationem a se compositam publici juris facit, philosophorum ordo 
secundum nostram consuetudinem, ut dissertationes a nobis comprobatae typis impri- 
mantur non poscit, eamque ob causam, quamquam baud raro quae hunc in finem 
scripta erant postea in lucem publicam prodierunt, ab academicorum scriptorum 
volumiifftius dissertationes philosophicae abesse solent. Ab bis autem non multum 
differunt quae ad praemia Schassiana reportanda quotannis a litterarum studiosis ela- 
borantur de variis quaestionibus a nobis propositis commentationes, quae, cum bene- 
ticium illud a Schassio Batavo, Marquardii Gudii viri celeberrimi discipulo et amico, 
olim jbonarum artium“ sive ,humanitatis studiorum' in usum conditum sit, hoc ornnes 
inter se commune habent, quod in antiquitatis studiis, tamquam in omnium artium 
fonte optimaque ingeniorum palaestra versantur. De bis igitur si quid a nobis in
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.