Full text: De "Charitio" mimo Oxyrhynchio

Caput I. 
De textus editione. 
Britannos cum in papyris legendis singulari quodam 
ingenii acumine valere tum in edendis omnem diligentiam 
et industriam adhibere nemo nescit, quae laus quam iuste 
eis tribuatur, nostri quoque mimi editione comprobatum est. 
Etsi enim a bibliothecae Bodleianae directore, qui semper 
maxima erga me liberalitate utebatur, in loco plurimam 
lucem praebente collocabar et per omnes dies coelum erat 
serenum, tamen maxima opera navata admodum pauca aliter 
legi atque Britanni. Accedit, quod scriptura aut tam lucide 
discerni potest, ut singula verba in dubium vocari non 
possint, aut tantopere est corrupta, ut atramenti vestigia vix 
elici possint (in coi. II. versuum 52—60 exitus, in coi. III. 
vss. 74—83). Sed quamvis ita res se habeat, tamen non 
sine fructu papyrum denuo examinatam esse puto. Singulas 
autem quas inveni lectionis discrepantias suis locis afferam. 
Papyri g ec | priusquam ad textum conscribendum aggrediar, 
scriptiode papyri specie, signis aliisque de rebus pauca praemittam. 
Mimus noster quattuor columnis traditus est, quarum 
in duabus prioribus numerantur 36 versus, in teitia 35, 
in quarta 43.^ Et priores quidem tres columnae in dextra 
papyri scheda exstant, quarta autem in scheda versa. 
Omnium columnarum prima maxime est mutilata, cum 
exitus tantum versuum servati sint. Huius vero columnae 
quantum deletum sit, satis certo decerni potest, cum alterius 
columnae et tertiae modulorum rationes cognoverimus, quarum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.