Full text: De "Charitio" mimo Oxyrhynchio

Praefatio. 
De mimis Oxyrhynchiis haec adhuc in lucem prolata 
sunt: 
Grenfell and Hunt: The Oxyrhynchus papyri part III. No. 
413, pg. 41 ss. London 1903. 
O. Crusius: Herondae mimiambi edit. IV. pag. 101 ss. 
» Sitzungsber. der Kgl. Bayr. Akademie 1904. 
Guido Winter: De mimis Oxyrh. diss. Lipsiae 1906. 
S. Sudhaus: Der Mimus von Oxyrh. Herm. 1906, S. 247. 
Zielinski: Berl. phil. W. 1907, 865—868. 
Non multo post quam Sudhausius duorum illorum mi 
morum alterum, a Crusio Mot^tvzQia inscriptum edidit, ad 
alterum tractandum idem me incitavit. Et Sudhausii quidem 
dissertatione illius mimi interpretationem plane cumulateque 
perfectam esse credo, cum in altero mimo explicando etiam 
nunc permultum profici possit. Nec tamen dixerim hac 
quam sum habiturus quaestione toti fabulae lumen esse 
adhibitum, sed multarum illarum quae insunt difficultatum 
ad nonnullas tantum tollendas paululum valuisse satis habeo, 
praesertim cum rem habeamus cum unico quodam litterarum 
monumento, quod quamquam per se ipsum vile et futile 
est, tamen ad hominum qui tunc erant mores atque ingenia 
cognoscenda haud exigui pretii est. 
Sigofredi Sudhausii propensa erga me voluntate factum 
est, ut ad papyrum ipsam in bibliotheca Bodleiana perscru 
tandam a stipendii Schassiani curatoribus adiumentum prae 
staretur lautissimum, quibus omnibus gratias ago quam plu 
rimas.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.