Vita.
Natus sum Johannes Gustavus Georgius Knoke a. d.
XIII. Kal. Febr. anno 1884 in vico Gestorf patre Wilhelmo,
pagi sacerdote, matre Elisabetli e gente Noldeke, quos duobus
fere annis ante morte mihi ereptos esse lugeo.
Fidem confiteor evangelicam. Domi rudimentis literarum
imbutus Hildesiae per quinquennium Gymnasium Andreanum
frequentavi, cuius scholae praeceptorum Rossbergio et Rauter-
bergio professoribus plurimum me debere grato animo
commemoro. Primo autem vere anni 1903 maturitatis testi
monio instructus migravi ad academiam Erlangensem, ubi
per tria semestria philosophiae et philologiae classicae operam
navavi. Sex deinde menses universitatis Fredericae Guilelmae
Berolinensis civis commoratus Kiliam me contuli, ut studia
mea continuarem ad finemque perducerem. Novem igitur
semestrium spatio hos disserentes audivi viros illustrissimos:
Falckenberg, Heerdegen, Hensel, Kolde, Leser, Luciis, Mulier,
Roemer Erlangenses — Delitzscb, Paulsen. Seeberg, Kekiile
von Stradonitz, Vahlen, von Wilamowitz-Moellendorff Bero-
linenses. — Deussen, Jacoby, Noack, Miihlau, Schaeder,
Sudhaus, Titius, Wendland Kilonienses.
Nec non exercitationibus vel philologicis vel archaeolo-
gicis vel philosophicis vel theologicis per aliquot semestria
interfui et postremo per tria semestria seminarii philologi
sodalis fui ordinarius moderantibus Felice Jacoby et Sigofredo
Sudhaus.
Praeceptoribus meis cum omnibus tum Sudhausio, qui
studia mea m&xime fovens eximie de me meritus est, gratias
habeo quam maximas semperque habebo.