In vs. 58 et ssq. primas partes barbarorum agit rex,
quem stupidus compellat et eludit, quotiens verba eius
mente comprehendere non potest. Is autem summa cum
animi tranquillitate stupidi verba neglegit. Primum verbum
rex loquitur figathc et frater fnQidict vel simile aliquid audire
sibi videtur sicut postea ex voce 65 'Qotux audire sibi videtur
— doc ru-lv (66) = ttIv. Sed id quoque fieri poterat, ut
frater regis consilia e gestibus quibusdam cognosceret.
Hultzschius quidem in Herm. tom. 1904 pg. 307 sq. dicit
/Sqcx^ic esse ber adisu. Sed non minus verisimile est verbo
(Sqa^tg longe aliud significari et fratrem id tantum percipere
quod velit, cum maxime eius intersit barbaros vino opprimere.
Ad quae demonstranda velim conferas, quae alia verba frater
in hac mimi parte faciat v. 63 ntlv dog xayfcog et v. 69
vduQtg ?(7iir, (Suit ohov. Sic enim cum interpretamur,
statuere non debemus fratrem barbarorum linguae peritum
fuisse, quae Winteri sententia minime mihi placet. Etsi
enim illis temporibus (cf. pg. 46) fieri poterat, ut homo Graecus
linguam obscurae cuiusdam gentis disceret, tamen multo
facilius evenire contra potuisse puto, praesertim cum illis
temporibus lingua Graeca omnium hominum communis esset
sermo, cuius rei exemplum praebet mimi rex. cf. Heliod.
387 1,1 y.al (<Ttomnfihag rov loyov ilg rrjv XaoCxlttuv xal
ri]i' <fwrt]V tllrjrCQbn’ [dnovddgtxai yuq tjd’ (j yluixta xal ttuqu
xolg f v/irortotfanale xal /Saailtvciv Alihonm') et Hei. 394 17
xal o —Kri/jiOotjC' Etnj fj/j ijciov, dntxohazo uiart
fit) x6 Tt/Sj^oc inutuv et Hei. 238 3n .
De versibus 61 — 64 quae Hultzschius disseruit ad per
suadendum apta esse milii non videntur. Ipse enim summa
cum sagacitate demonstrat mimographum et commerciis et
legationibus scientiam huius linguae sibi parare potuisse.
Sed auctor qui linguae peritus est, ita verba serit ut sensum
praebeant. Hultzschius autem, ut sensum addat verba non
ita interpretatur ut exstant, sed singula exhausta tractat.
Neque minus audax esse mihi videtur, quod ex una voce
/Soa!hg idem concludit nos cum Canada reni habere (pg. 307).
Quibus de rebus cum ipse indicare non possem, avunculum
meum Th Noldeke StraCburgensem consului, qui se ipsum