18
8 et 30 me respexisse, quippe qui in eadem verba desinerent
(uoyvour at noi^aac — rji’ aov notr/aac, Xtlvfj(vM-[itvw) et
versuum 27 et 28 sensum firmari versu 40 (xai avvai tic
xov ‘/‘w/.nyov Tttftvyaoi).
Inde a versu 30 stupidus gaudio elatus ad templum
se convertit et Cbaritium hortatur, ut de salute secum laetetur.
Atque Crusius quidem hunc versum fratrem ,a barbaris
captum et templo inclusum’ loquentem facit. Sed quo modo
fieri poterat, ut frater se esse liberatum exclamaret, qua de
re nihil comperimus ? Solo enim stupidi adventu nondum
erat servatus neque verbum Xtlvfifvm eloqui poterat. Nec
magis Winteri verba (pg. 45) ,eodem modo praeterea q vel
£ ex hostium manibus liberatur* probanda videntur. Sin
autem Crusium sequimur, quaerendum est, quid prior scaena
sibi velit, cum sententiarum ratio deesse mihi videatur. Quae
verba si stupido dederis, omnes difficultates erunt sublatae.
Ceterum non habemus, cur in hoc versu explendo cum
Crusio vocem KvgCa omittamus, cum et versu parallelo 188
legatur xvqCu et in vs. 42 Cbaritium xvqCa vocetur.
Sed ad sequentem versum interpretandum nos longius
repetere necesse est. Scaenicas res si ita esse statuimus,
ut templum ad mare sit situm in acclivi colle, unde liber
sit et ad mare et ad terram prospectus scaenae commutationem
fieri non opertet. Graeci enim non procul a templo ad
ancoras consistunt. Itaque quae ante templum gerantur,
optime prospicere possunt. Quam ob rem barbaris fugatis
ii, qui in nave remanserant, in terram escendere ausi ad
templum veniunt. Aliquo enim modo hae personae in
scaenam sunt ducendae, id quod hoc modo non inepte fieri
credo. In his est Charitii frater, qui cur non primus in
terram progressus sit, non comperimus. Is autem littera I'
significatus versu 31 loquitur.
Hoc in versu Crusius scripsit hilu fiu[ofwc, quod mihi
non placet, cum nihil interesse putem, an stupidus rauca
voce loquatur necne. (Ceterum cf 1 257 = rauh).
Quod si fratris vel utriusque interossei, stupidus summissa
voce loqui debebat, quem sensum v. ftuytwg non habet cf.
Ar. nub. v. 716.