16
nave advectos esse verisimillimuin est. Tum ancoris iactis
stupidus in scaenam prodit quem iain ante primam quam
manibus tenemus scaenam cum Charitio confabulari putandum
est. Nam si v. 44 demum Charitium in scaenam prodiret,
sero prodiret. Stupidus enim versu 30 exclamans, XaqCriov
avv%utQf /ioi uhuifvoi iam scire debebat Charitium adesse vel
in templo esse, id quod nisi Charitium iam antea in scaenam
prodierat, scire non poterat. ,IrlvayvmQigfiig' igitur antecedere
debebat. His quoque de causis perspicuum esse mihi videtur
iam initio Charitium verba fecisse. Nec minus postulatur,
ut stupidus quae suae sint res narret, ad quae illustranda
optimo iure me afferre credo, quae Poppelreuter (de comoediae
Atticae primordiis Berl. 1893) in pg. 27 exposuit,, Ipse quoque
in vico Brandoburgensi vidi puparum apparatu peractam
comoediam popularem, quae . . . magnae mihi voluptati erat
neque planius quod eam describo, quaestionem ad ineptias
deflectere mihi videor. Casperle, quem vocant, sannio, cum
prologo spectatoribus exposuisset, quis esset, qua in con
dicione viveret, quo loco res ageretur, tum procul negotiis
capere quietem sibi esse in animo dixit. Quod cum vixdum
facere pararet, molestissimi advenae apparuerunt: exactor
vectigalium, institor, iudaeus polonicus, alii typi populares,
quos, cum singulos ad rei publicae sta tum atque administrationem
alludens, aliquantulum temporis ludibrio habuisset, postremo
verberibus spectantium cum risu expulit’. Etiamsi enim
stupidus ille et noster non nihil inter se differunt, tamen
personas ipsas fere easdem esse nemo negabit neque iniuria
concludere nos posse credo nostrum quoque stupidum ex
posuisse, ,quis esset’ et, qua in condicione viveret’ et quibus
cum hostibus rem haberet quibusve armis victurus esset
(cf. Dicaeopol. Ar. Ach. vss. 1—39 ssq.) Prima autem verba
tradita (-coVijg noydijr fidit) stupidus non locutus est neque
satis apparet, cui personae sint tribuenda, quam quidem
quaestionem non tanti momenti esse puto. Winterus autem
(45) — Britanni primos versus silentio praetermittunt —
prima verba stupidi socium quendam loquentem facit, qui
ei capto consilium pedendi det, quam sententiam me sequi
non posse confiteor. Nec magis mihi persuadetur fratrem