Full text: De "Charitio" mimo Oxyrhynchio

12 
Caput II. 
Ile arjriinteiito faluilat*. 
Mimi nostri exordium non integrum est traditum. Nam 
cum Charitium, quae Lunae sacerdotio praeesse videtur 
(v. 88 ss.), quo pacto e barbarorum manibus evaserit, in 
tellegamus, contra quo modo in illas regiones pervenerit 
quibusque causis commota quibusve rebus coacta sacerdos 
facta sit, nequaquam comperimus. Neque falso Britannos 
iudicasse puto (Oxyrh. p. HI, pg. 42), Charition had not 
improbably bccn carried off in the usual way by piratcs, 
and sn come intn the hartds of the barbarians’ quam sen 
tentiam et Crusius et Winterus sequuntur. Quae opinio ea 
re maxime confirmatur, quod et in mimis et in scriptorum 
eroticorum operibus saepius eadem tractari demonstratum 
est (cf. Sudh. 1. c. pg. 2(!7 et Wint. pg. 20 — 30 et quae 
testimonia ipse suis locis attuli). Sed ut exponat, cur Cha 
ritium sacerdos facta sit, Winterus ad Xenophontem Ephesium 
se applicans ‘Verisimillimum autem est, inquit, Charitium 
quoque in Dianae sive Isidis templum confugisse, ut Indorum 
regis cupiditatem effugeret, ut Antheia ipsa in templum 
Isidis confugit’, quae causa valde probabilis esse mihi videtur 
praesertim cum, rem si ita statuimus, vestigia quoque rerum 
eroticarum in hoc mimo inesse videamus. Similia autem 
in Euripidis Iphigenia Taurica et Helena, quibus Cyclops 
addendus est, inveniri Crusio auctore Winterus (pg. 24 - 28) 
exponit, qui quidem mimographum non nisi de Iphigenia 
argumentum mutuatum esse existimat. Sed iisdem fabulis 
iterum comparatis non omnes, quae in Cyclope et Helena 
cum Charitio insunt similitudines Winterum attulisse ratus 
singula recensebo. 
Atque primum quidem ad Helenam cum nos con 
vertimus, praeter similitudines a Wintero allatas iam haec 
mihi afferenda esse puto. Ut versibus 273—75
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.