Full text: De parasiti persona capita selecta

9 
decori erant homines, quibus saepissime inerat aliquid sancti 
tatis 1 ), quae quidem vocis vis postea valde depravata est. Ex 
antiquis Atheniensium legibus * 2 * 4 ) intellegitur, appellatos esse hoc 
nomine sacerdotes quosdam Herculis 8 ) et Apollinis 4 * * ), qui im 
primis eo munere fungebantur, ut in urbibus et insulis 5 ), per 
provincias sibi destinatas (JHovxoUag) a civibus fruges vel fru 
menta colligerent 6 ), quibus cenae publicae fiebant. In nobilissi 
mis magistratibus Atheniensium parasiti illi habendi sunt et a 
praetore, cui nomen erat fiaoilevg, quotannis ex amplissimis 
civibus eligebantur. Cuius operae quasi praemium accipiebant: 
parasiti non solum immunes erant, sed etiam ipsi partem vecti 
galium illorum accipiebant, ut narrat Aristoteles in libro qui 
inscribitur Methovauuv nohrEia (fr. 426 R). Qua de causa vis 
vocis itaquoLTog iam ea re odiosa fieri potuit, quod parasiti illi 
homines erant, qui non solum aovf.i(ioloi essent, sed insuper 
fruerentur fructibus publicis 7 ). Sed posterioribus temporibus, 
cum apud Athenienses divites magis magisque increbresceret 
mos homines domi alendi quasi convivas sempiternos, qui, ut 
*) Ut narrat Prodicus (apud Athen. VI 234 C). 
2 ) De quibus velim conferas, quae narrat Athenaeus VI 234D. 
s ) Ut apud Prodicum 1. c., Clidemum (Athen. VI 234 C), Philo- 
ehorum F. H. G. I 410, Diodorum fr. II 420 K. 
4 ) Sancta illa vocis nagdonos notio diu servata est, ut apparet ex 
monumento mimi cuiusdam (cf. Grysar, Der rom. Mimus. S. A. W. 1854 
tom. XII), quo „archimimus“ ille „diumus parasitus Apollinis 11 vocatur; 
neque dubitari potest, quin honori fuerit histrioni illi cognomen, quo 
parasitus et sacerdos Apollinis significabatur. Altera illa odiosa vocis 
Tta^dotroi notio hoc loco voci non inest, sed ut antiquis temporibus ita 
hoc quoque loco parasitus est „Uq6v n yor,ua-‘. ut Athenaei (VI 234 C) 
verbis utar. Cf. Marti a 1. IX 28, 9. 
6 ) Ut Deli, cf. Athen. VI 234D. 
6 ) Quae lex 8a<u/J.o>s vdfios appellabatur, multaque verba de ea 
facit Athenaeus VI 235 C. 
7 ) Ceterum de parasitorum illorum originibus velim conferas, quae 
explicaverunt Ribbeck, 1. c. pag. 18 sqq. A. v. Kampen, De parasitis 
apud Graecos sacrorum ministris, Gottingen 1867. Knorr, De parasitis 
Graecorum, Rostock 1873. Scholl, Die Speisung im Prytaneion zu 
Athen, Hermes VI pag. 14 sqq. Athen. VI 234 E sqq.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.