Vita.
Natus sum Aemilius Josephus Augustus Franciscus
Giese ante diem XV. Kal. Nov. anni 1883 in vico Guestphaliae.
cui nomen est B e r g h o f e n , patre Alberto, matre Anna e gente
Knickenberg, quos ambos superstites esse valde gaudeo. Fidem
profiteor catholicam. — Primis litterarum elementis imbutus
gymnasium urbis Tremoniae (Dortmund) frequentavi.
Testimonio maturitatis vere anni 1903 accepto, studiis maxime
philologicis me dedi Monasterii, B e r o 1 i n i, Bonnae, ubi
per singula semestria versatus sum. Tum, ut studia mea ad
finem perducerem, Kiliam llolsatorum me contuli, ubi
per tres annos iisdem studiis navavi operam, seminariique philo-
logici sodalis fui ordinarius per ter sex menses.
Docuerunt me viri doctissimi Monasterrii: Stahl, Sonnen-
burg, Schwering; Berolinenes: Vahlen, Diels, Wilamowitz-Mollen-
dorff, Boethe, Mttnch, E. Schmidt, M. Schmidt, Menzer, Helm,
Imelmann; Bonnae: Biicheler, Usener, Brinkmann, Bickel, Jaeger;
Kiliae: Sudhaus, Wendland, Jacoby, Deussen, Noack, Kauff-
mann.
Quibus praeceptoribus omnibus summam habeo gratiam,
imprimis S. Sudhaus, cuius in hoc opusculo perficiendo egregium
consilium atque benevolentiam expertus sum.