37
inscalpens digitulo 1 ) hos Terentii pronuntiavit versus, quibus
auditis exclamaverit poeta se talem, cum scriberet, cogitasse
parasitum, et ex indignatione, quod eum saturum potumque
deprehenderat, delenitus statim sit,“ Ad Phorm. v. 315 annotat
Donatus: „haec et labia linguens, ut ebrius, et ructans, ut
potus et satur, pronuntiavit actor bonus. “ — Quibus cum verbis
Donati („1 abia linguen s“) comparari potest, quod narrat
de Theophrasto Hermippus (apud Athen. I 28B): /.uhime
dxpocpayov (qui procul abest a parasito) luuovutvog hZeioavia
%f\v ylwaaav jCEQtleiysiv yeilrj.
Liceat mihi huic capiti pauca addere de elocutione para
sitica: nam peculiari genere dicendi propriisque vocibus utitur
parasitus. Velim conferas, quae annotat D o n a t u s ad Terent.
Phorm. v. 327: „Quot me censes homines iam deverberasse
usque ad necem? 7taqaaLziy.log totum translationibus loquitur."
— Ad eandem fabulam (Phorm. v. 330) annotat Donatus: „Quia
non recte accipitri tenditur neque miluo: rursus per allegoriam
loquitur parasitus, ut totum et triviale sit et ex conviviis escis
que translatum," idemque ad versum 336: „Pro maleficio si
beneficium: 7taQaairr/.wg „beneficium suminum" dicit alere."
Non raro parasitus elocutione tam proprie parasitica utitur, ut
non intellegatur ab aliis hominibus, ut exempli gratia in versu 342
fabulae, cui nomen est Phormio: de quo dicit Donatus: „Cena
dubia apponitur: et hoc adeo parasiticum verbum est, ut
non intellegat Geta."
Neque parasitus dicere solet eo&Leiv et jtiveiv, sed
xaracpayeiv et e/xrtiveiv, ut exempli gratia in Epicharmi
fabula, cui nomen est 'Elnlg fj lllovrog (ap. Athen. VI 235 E),
vel yaiaTtivEiv ut apud Ameipsiam (fr. 19 K) et Anti-
phanem (fr. 248 K).
Voce ligurrire saepius utitur parasitus, ut apud
Plautum (Cap. v. 83):
— — victitant suco suo,
dum ruri rurant homines, quos ligurriaut.
l ) Cf. verba I u v e n a 1 i s (in sat. IX v. 133) et Senecae (in
epist. 52, 12), L u c i a n i in libro 6oyjjoeojs“ II pag. 266 et in lib.
„7ieol Siaj3.“ XXI pag. 152. — Gf. Ribb. 1. c. pag. 42.