35
illa manu tenentes, cum quottidie lavari solerent Graeci. Ho
mines pauperes, qui servos non habebant et ipsi ampullam
strigilemque portabant, uvxohjAv&oi nominabantur, et para
situs, qui ipse pauper est instrumentaque illa portat, nomine
illo appellatur.
Ampulla et strigile iam Aristophanis temporibus
praeditos esse adulatores apparet ex comoedia eius, cui nomen
est Jairalfjg 1 ), qua in fabula instrumenta illa commemorantur
(fr. i 443 K).
Neque dubitari potest, quin in fabulis palliatis quoque
Romanorum parasitus instrumenta illa secum portans scaenam
intraverit illis temporibus, quibus histriones Romani in fabulis
agendis non iam utebantur larvis scaenicis * 2 3 ), ut intelligi
potest ex verbis, quae facit parasitus in Plauti Persa v.
123—126*):
Ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium
marsuppium habeat (sc. parasitus).
Parasitum his rebus ornatum verba facere existimo neque
dubium est, quin res ita se habeat in Plauti Sticho, qua
in comoedia parasitus scaenam intrat auctionem facturus rerum
suarum: venditurus est et multa alia et (v. 230):
Rubiginosam strigilem, ampullam rubidam.
Num in omnibus Plauti Terentiique comoediis agendis parasiti
strigilem et ampullam secum portaverint, discerni non potest,
neque diiudicare possumus, num semper vestimento nigro induti
J ) Jcuxa).fje antiquo nomine Ttauiiaixoi vocabantur: cives sunt Athe
nienses ad sacra facienda ab archonte, cui nomen est ftnoikev*, electi
(cf. supra cap. I). De argumento fabulae egit K o c k , 1. c. I pag. 438.
2 ) Quae apparent ex verbis Donati, quae facit in lib. de com.
pag. 10, 1 R et Diomedi (pag. 489 R), et Ciceronis in libro de
orat. III 221. — De quibus egerunt R i b b e c k in lib. qui inscr. „Rom.
Trag.“ pag. 661, et Leo in Rh. Mus. 38 pag. 342 et Dziatzko, in
Rh. M. 21 pag. 68.
3 ) Cf. quae explicat Leo (Herm. 1906, pag. 441 sqq.).
3*